Ex tunc praecipue sentire quod est crucis in se
Coepit et intimius humilis, pauper, pius esse.
Nam cum leprosos prius exhorrere soleret
Ut vix contuitum longinquum ferre valeret,
Nunc humilis factus propter Christum crucifixum,
Qui quasi leprosus fuit, attestante propheta,
Despectus et abiectus, leprosis ipse ministrans
Munificus fit eis aliisque miserator egenis.
Insuper et vestes nunc exuit ut tribuat, nunc
Dissuit aut scindit, alio dare non sibi prompto.
Subvenit ecclesiis et presbyteris reverenter,
Largus ad illa quibus altaris cultus egeret,
Mysteriis cupiens divinis participare.
Ad Sanctum Petrum Romam tunc temporis ivit;
Et sacra devotus invisens limina, multos
Ante fores templi residentes vidit egenos.
Tunc, paupertatis simul ac pietatis amore,
Vestes ipse suas uni quem pauperiorem
Conspicit impendens, eius viles lacerasque
Vestes assumit, factus cum paupere pauper;
Sicque diem cum pauperibus laetissimus egit,
Ut, mundi fastum sic contemnendo, gradatim
Ad maiora status fastigia proveheretur.
A mediis ad summa solet progressus haberi,
Et successive virtus capit aucta vigorem;
Surgunt ex modicis praegrandia flumina rivis.
Secundus Liber.
De pugna eius contra vitia, et de voce sibi facta de cruce,
et quomodo vendens omnia reputatus est insanus.
VI. Additio.
143.
Addit adhuc Dominus Francisci tangere mentem.
Nam secus Assisium veterem casumque minantem
|
|