: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 97


… papa … archiepiscopo Beneventano, … et … prelatis.
Sic iniquitatis ille filius S., qui dudum erexit contra Dominum manum
suam, iniquitatem traxit ut restem, quod sedens malitia eius super plumbi
talentum ipsum in profundum demerserit viciorum. Et quia positus in sordibus
sordescit, adhuc crescente pertinacia usque adeo superbia superexcrevit
ipsius, quod iniquitatem loquitur et operatur cotidie in excelso. Nec in
omnibus que fecit aversus est furor ipsius, sed ad operandum malum etiam
nunc est fortius manus eius extenta. Sane olim transfiguravit se in angelum
lucis per … partes hostiliter debachando, dum ore tantum Dominum benedicens,
corde mentitus est ei simulans effigiem penitentis, cum semper
secundum impenitens cor suum thesaurizaverit sibi iram iudicii iusti Dei
et propter hoc iniquitas sua mentita est ei, quia Deus non fallitur nec Altissimus
irridetur. Inter alia namque, que dictus S. et eius complices nequiter
operantur, illud est plenum totius abhominationis contagio, quod civitatem
Beneventanam, que specialiter beati Petri iuris existit, tamquam singularis
ferus infestant, abducentes animalia, ponentes viros in ore gladii,
non parcentes sexui vel etati, et omnia sub sue animadversione tyrampnidis
concludentes. Ne igitur obstinacio sua per impunitatis fiduciam crescat
in ipsis ac perniciosa sit aliis in exemplum, mandamus etc.

Torna all'inizio