Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 702


eo iocundius delectatur quo ipsa utpote mater eius effecta
meruit altius sanctis ceteris in celestibus collocari.
Cupientes igitur, ut ecclesia de tali loco, que ipsius
gloriose virginis est insignita vocabulo, congruis honoribus
frequentetur, omnibus vere penitentibus et confessis qui ad
dictam ecclesiam in festo assumpcionis ipsius beatissime virginis
causa devocionis accesserint annuatim— de omnipotentis
dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum
eius auctoritate confisi — c dies de iniuncta sibi penitencia
misericorditer relaxamus.
Datum Londonii vi idus aprilis anno domini m.° cc.°
lxxxiii, consecracionis nostre anno ii.
2. Indulgencia pro festivitate alicuius sancti in
cuius honore ecclesia est fundata.
Frater I etc. dilecto in Christo filio rectori ecclesie de
tali loco salutem et sinceram in domino karitatem.
Sanctorum meritis inclita gaudia fideles Christi assequi
minime dubitamus. qui eorum patrocinia per digne devocionis
obsequia promerentur, illum quoque venerantur
in ipsis quorum gloria ipse est et retribucio meritorum vel
premiorum.
Nos igitur ad prosequenda predicta gaudia causam
dare fidelibus cupientes, omnibus vere penitentibus et confessis
qui ad ecclesiam tuam predictam in festo beati Hermanni,
in cuius est ut asseris honore fundata, et vii
diebus festum illud inmediate sequentibus cum devocione
ac reverencia visitaverint annuatim — de omnipotentis dei
misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius
ac gloriosi Thome martiris auctoritate confisi — xl dies de
iniuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus.
Datum etc.
3. Forma pro pauperibus monialibus.
Universis Christi fidelibus per provinciam cantuariensem
constitutis frater I etc.

Torna all'inizio