Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 229


in sui fictione principium, non absque multorum
jactura concresceret, et horridi figmenti convicium
ulterius transiret inultum, contigit quod,
dum senex ille versutus apud Castrum-Johannis
cum suorum comitiva sequacium per devia fruteta
procederet, et honorifice fuisset a civibus in
illa vana pompositate receptus, dum frustra crederet
suis tempus in antea servire versutiis, dictus
R. comes, illuc cum suorum equitum comitiva procedens,
conspirantibus contra senem praedictum postmodum
tanto errore detecto Guillelmo Malacocina
et Andrea de Bartholucio habitatoribus
castri praedicti, conflictu cum hostibus violento
praehabito, praefatos senem et complices
ejus ibidem prudenter et strenue intercipi procuravit.
De quorum captionis eventu rege consulto,
licet in spectaculum servari res opprobriosa potuerit,
quia tamen dignus non erat vitae residuo
qui tam sibi, quam pluribus aliis, fuerat causa
mortis, poenas digne sortitur, quas juste meruerat,
furcarum patibulo suspensus interiit, et sequaces
suos numero undecim, quos figmenti participes,
et officiorum jam assumtorum collegas
habuerat, ejusdem supplicii non dimisit expertes.
Ad haec rex Manfredus firmato consilio, post
supplicia praedictorum, partes Siciliae personaliter
repetit, ut provinciam ipsam ab omni contagio
perversitatis expurget, et in statu pacifico
suae praesentiae visitatione confoveat. Veniensque
Messanam, ante omnia praedictos Guillelmum
et Andream, quorum proditione imperator
ille phantasticus et sui collegae capti fuerant in
conflictu, ultimo supplicio, prius oculis avulsis,
affecit, ut eis de cetero perniciosae proditionis
innata nequitia, quam fere uno eodemque tempore
tam contra honorem regis, quam postea contra
praefatum senem miserabilem exercuerant,
non prosit ad tutamina personarum. Apud Panormum
vero multa regi et varia donaria praesentantur.
Sed in uno exenio potissime hominum
admirabantur obtutus: Henricus enim de Albe,
vir dives agri et auri ac abundans pecoribus in
villa Mazariae, centum mulos singulos singulis
insidentibus centum sclavis in suae naturalis nigredinis
deformitate formosis, regi Manfredo pro
devotionis et fidelitatis pignore praesentavit.
Sic igitur regione ipsa disposita, rex Manfredus
ad consueta solatia lacus Pensulis, quae copiosa
venationis habilitas, originalium fontium
amoena frigiditas, et placidi situs numerosa temperies,
grata reddunt, aestate succedente revertitur.
Dumque, toto jam regno in statu tranquillo
salubriter stabilito, regem ipsum de remotis et exteris,
ad quae jam suarum virium habenas extenderat,
studium debitae curiositatis accingeret, parentelam
cum rege Aragonum, tractatu hinc inde
per nuntios praemisso, primordio contrahit, et filiam
suam Constantiam, quam ex prima consorte
sua Beatrice filia quondam A. comitis Sabaudiae,
imperatore vivente, susceperat, domino Petro,
primogenito dicti regis Aragonum, solemni
matrimonio copulavit.

Torna all'inizio