| Alexander, primitus Patariam invenit, archanum domini
 sui archiepiscopi, cui iuraverat, inimicis aperuit. Abusus
 est etiam quadam monacha cum Landulfino, suo proximo
 consobrino. Et talis super christianum populum exaltatur et,
 quod auditu nedum visu horribile est, quasi rex in synodo
 coronatur.  Si vere utique iustitiam loquimini, recte indicate
 filii hominum , utrum debeat regnare in sancta aecclesia
 talis illusio demonum? Utrum aliquis monachus possit
 creare quemlibet papam, aut spurium, vel simoniacum,
 sive hereticum? Nam  impune facere quęlibet, id est regem
 esse . Cur non totus mundus assurgit contra huius novi
 Prothei monstruositates et alterius Arrii hereticas pravitates?
 Ubi sunt Colonienses Herimanni? Hubi sunt
 Aribones Maguntini? Ubi sunt illi et illi, quos non recolit
 memoria stili? Monachi et muliercule cogunt in fugam presules
 quasi persequente Hercule. Monachos dico et quales
 monachos? Periuriis infamatos, strupris monialium sordidatos.
 Et isti sunt creatores paparum ad dedecus eorum,
 qui sunt rectores aecclesiarum.
 Verum quos Prandellus plantavit, foenum fuerunt;
 quantum voluit, vixerunt, quando voluit, viam universę carnis
 | 
 |