: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2437


acquirerent, postquam panis, spiritualis eleemosynarios non
haberent. Quod cum audiret Papa Gregorius statim prohibitum illud
in generalis Ministri manibus relaxavit.
De magna eius charitate erga sorores.
38 Non enim haec venerabilis Abbatissa filiarum suarum solas
animas diligit, quae ipsarum et corpusculis miro studio charitatis inservit.
Nam saepius in frigore noctis propria manu cooperit dormientes,
et quas ad rigorem communem servandum cernit invalidas,
remissiori moderamine vult esse contentas. Si quam turbaret tentatio,
si quam, ut assolet, invaderet maestitudo, secreto vocatam cum
lacrymis consolatur. Aliquando se ad pedes prosternit moerentium
ut maternis blanditiis alleviet vim doloris. Cuius beneficiis filiae
non ingratae, seipsas tota devotione rependunt. Complectuntur siquidem
affectum dilectionis in matre, reverentur in magistra praelationis
officium, sectantur in paedagoga rectitudinis gressum, et in
Dei sponsa praerogativam mirantur omnimodae sanctitatis.
De infirmitatibus eius et languore diutino.
39 Quadraginta annis in stadio cucurrerat altissimae paupertatis,
cum ecce iam ad bravium supernae vocationis, praecedente
languore multiplici, propinquabat. Vigore siquidem carnis in annis
prioribus austeritati poenitentiae succumbente, posteriora temporum
dura occupavit infirmitas, ut quae sana ditata fuerat meritis operum,
infirma ditaretur meritis passionum. Etenim virtus in infirmitate
perficitur.
Cuius miranda virtus qualiter fuerit in infirmitate perfecta,
hinc, maxime liquet, quod in vigintiocto annorum languore diutino
non murmur resonat, non querimonia: sed semper ab eius ore
sanctum colloquium, semper procedat actio gratiarum. Licet autem

1



5




10




15




20




25

Torna all'inizio