Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 430


prepara animam tuam ad recipiendum res contingentes tibi de
bono et malo. Et dixit; excludas te ab omnibus vanitatibus
mundi quia rationem conturbant. Et dixit: non exponas te ad
dormiendum donec consideres opera que fecisti eodem die et
scias si errasti et in quo, et si feceris quod non debuisti fecisse,
vel non feceris quod facere debueris; et si inveneris quod male
feceris, tristeris, et si bene, leteris: et per hoc pervenies quod
sis circa Deum. Et dixit: cum inceperis aliquid bene operari incipias
Deum rogare quod bene tibi succedat in illo. Et dixit: si
experiaris [aliquem] et invenias quod non sit conveniens ut
sit amicus, cave ne illum facias inimicum. Et dixit: experiaris
hominem suis operibus et non dictis, quia plures invenies quorum
sunt mala opera et bona dicta. Et dixit: decet hominem non
errare, et si erret, quod cognoscat errorem ad quem non redire
sit cautus. Et dixit: vinum inimicatur anime et corruptor
est suorum operum et est sicut qui adicit ignem igni. Et dixit:
decet hominem esse obedientem domino suo, non tamen sic absolute
quod sui impediat libertatem. Et dixit: conveniencius est
velle mori hominem quam animam suam incidere in tenebras
nescietatis. Et dixit: non omittas pulcra opera facere eo quod
non gratificentur. Et dixit: recorderis semper anime tue ut stet
in nobili cogitatu; pauci enim sunt allegantes adversus hunc
sublimem statum. Et dixit: pura anima non delectatur in rebus
terrenis. Et dixit: conare non prebere viam quod crescant inimicicie.
Et dixit: nitete amicos acquirere propter te et non
propter ea que habes. Et dixit: convenit non facere quod cupis,
sed quod decet. Et dixit: decet scire horam in qua sit conveniens
loqui et in qua tacere. Et dixit: qui non refrenat animam
in suo corpore, corpus est anime sue fovea. Et dixit: liber est
qui nullum perdit debitum ex hiis que debentur anime ob aliquam
ex cupiditatibus nature. Et dixit: excludo sensum a cupiditatibus
et apparebit veritas. Et dixit: non potest sciri nisi

Torna all'inizio