Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 41


magister scolarum dicitur. In octavo hostiariorum, qui custodes vocantur. In nono vero virorum et mulierum Deo
devotarum, qui cottidie offerunt panem et vinum, Novum et Vetus Testamentum significantes; hii enim ne populus
vacuus videatur, cottidie panem et vinum Deo offerunt. In decimo saecularium virorum. His omnibus completis,
constitutis et ordinatis, devote suum ordinem servabant et invicem omnes sese obediebant, de quibus dicit apostolus:
Obedite praepositis vestris in Domino, et illis subiacete, et item: Per caritatem servite invicem. In quorum specie Dominus
discipulos suos ammonet, dicens: In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si etc. Itaque dilectio , sicut dicit
apostolus, erat illis sine simulatione, odientes malum, adhaerentes bono, caritatem fraternitatis invicem diligentes, honorem
invicem praevenientes, sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes,
orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes, habentes autem donationes secundum
gratiam quae data est illis differentes, secundum gratiam prophetiae, secundum rationem fidei, sive ministerium in ministrando,
sive qui docet in doctrina, qui excedatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine,
qui miseretur in ilaritate.

8. Cuius laborem videns beatus postea Simplicianus quia Dominus ecclesiam suam permultum pullulare crescere
et habundare faciebat in manibus eius, tres viros cantu peritos adiunxit necnon 28 sacerdotes, qui cum aliis 72 coniuncti
faciunt 100, quapropter Deciesdeni vocantur. Inde est quod decumani vocantur, seu quia cum 24 cardinalibus huius
urbis officia implentes, postmodum ab omnibus decimas cunctorum suscipiebant, vel quia totius metropolitanae regimen
in cunctis officiis sedule degebant ecclesiae, quamobrem decus maiorum vocati sunt. His omnibus compositis et ordinatis
secundum dignitatem quam a beato Ambrosio acceperat, polite induti ferulas superius et inferius ornatas corio
ad ostendendum, cuius offitii vel dignitatis essent, in manibus cotidie deportabant, quatenus unusquisque subditos suos in
virga et in baculo corrigeret et emendaret. De qua per prophetam dicitur: Virga tua et baculus tuus ipsa me, Domine,
consolata sunt.
Ideo primicerius presbyterorum ammonet subditos sibi creditos per virgam Dei dicentes ad Moysen: Non
habebis Deos alienos coram me.
In secundo archipresbyter suos docebat dicens: Non faciatis vobis sculptile neque omnem
similitudinem quae est in coelo et quae est in terra.
In tertio archidiaconus suos docebat: Non assumetis nomen Domini
Dei vestri in vanum.
Et eadem praecepta, quia maiora sunt, maioribus commendata videntur; cetera autem prout unicuique
ordini convenit, disposuit et ordinavit, scilicet ut quot fuerunt plagae circa Pharaonem in Egipto ad mortem,
tot essent remedia salutis in vita, in veteri et in novo testamento. Unde factum est, ut si quis in aliquo oberrans peccaret,
per unum decem emendaret. Quibus completis religiosissimeque ordinatis, antiphonas, responsoria, psalmos et
cetera quae divino cultui erant apta, cum viris tantum supradictis musica arte mirifice imbuti componere, docere et
psallere satagunt; quatenus secundum illud Daviticum psallerent dicens: Canticum novum cantabo tibi, in psalterio decem
cordarum psallam tibi.
Itaque ecclesia Dei germinare et pullulare inchoavit, et quasi lilium inter spinas, sic per omnes
gentes odoris suavitatem dedit. Nam quam lucidissime et quam discrete cuncta per dispensationem Dei constituit et
ordinavit, non est mei arbitrii edisserere, sed Dei, qui cuncta nutrit et disponit, tribuere et eius dono assignare.
9. Eodem tempore contigit, ut quidam sapiens, tamen Manicheorum errore seductus, nomine Augustinus, argumentis
dialecticae armatus, et postea Dei fidelis et catholicus vivens episcopus, cum in ecclesia hyemali non orationis
curiositate, neque secundum causam utilem videndi et audiendi Domini mysterii, sed reprehendendi gratia beatum Ambrosium
de incarnatione Domini ad populum tractantem et praedicantem, oblitus sui et suorum omnium cogitationum,
pallens et tremens omnibus qui aderant videntibus obriguit. Quinetiam finita admonitione, quam ad populum beatus
Ambrosius ministrabat, privatim ad eum Augustinus pervenit. At beatus Ambrosius cognita eius scientia, patefactaque
eius disciplina, quid in arte valeret, qualiterque in fide dissentiret catholica, et per Spiritum sanctum cognoscens,
qualiterque fidelis et catholicus futurus esset, placidissime et multum caritative eum suscepit. Itaque laetabatur beatus
Ambrosius super eum, sicut in euangelio de quodam patre legitur, qui cadens super collum filii sui quem perdiderat,
et imponens anulum suum in digito eius, plorans deosculabatur eum, et improperans alium fratrem zelo nimiae insidiae
ductum dixit: Hic frater mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est. Et item sicut in alio euangelio de pastore
bono legitur, qui relictis nonaginta novem in deserto, quaerens invenit ovem quam perdiderat, et imposita in humero
suo, gaudet, et veniens convocat amicos et vicinos suos, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quam perdideram.
Unde Dominus dicit: Amen, amen dico vobis, quia maius gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam
agente, quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent poenitentia.
Et ut in alio loco legitur de muliere illa, quae
laetata est super drachmam quam perdiderat; et convocat amicas et vicinas suas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni
drachmam quam perdideram.
Tandem nutu divino, non post multos dies, sicut multis videntibus et sibi consentientibus
palam oberraverat, sic in fontibus qui beati Iohannis ascribuntur, Deo opitulante a beato Ambrosio, cunctis fidelibus

Torna all'inizio