Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 251


utiles esse probat. Nostri quidem, prae labore
continuo extenuati macie, non sunt adeo potentes
et fortes, quod, nisi cum hostibus tempore
pugnae sagaciter vos juvemus, valeant cum
equis ipsorum hostium pari labore concurrere,
et longa cum eis in bello, si expediat, mora
durare".
His igitur regulis omnibus generaliter praemunitis,
quilibet gallicus, velut canis domini sui
vocibus in venationibus excitatus ad praedam,
campum voluntario passu circuit, et, dum quaerit,
quid devoret non inveniens, cibum anxius,
sicut famelicus catulus leonis, expectat.
Cap. VII
Quamplures exilio affecti barones, rege Karolo favente,
regnum repetunt. Incolae animi pendent.
Uterque exercitus ad proelium se comparat.
Interea nonnulli barones regni, quos, propter
suspitiones forte, aliasque causas, factos a regno
exules aliena diu foverat patria, castra et terras
quamplures, quarum dominium justus titulus dabat
eis de ipsius regis Karoli licentia, quam in
ipso ingressu regni obtinuerant ab eodem, per
diversas regni provincias sine bello recuperant.
Propter quod regnicolarum corda coeperunt intra
se nutare non modicum, et contra Manfredum
corrumpi ac gaudere generaliter populares.
Credebant enim quod regnum jam esset votivae
tranquillitati paratum, et ex adventu regis Karoli
libertati omnimode restitutum. Dum igitur
trepidant usquequaque regnicolae robore nullo
firmati, parantur hinc inde belli discrimina, et
exercitus quilibet ut fortius et robustius dimicet
se accingit.
Cap. VIII
Manfredus, postquam suis colloquutus est, pugnae
diem statuit: at a multis proditus derelinquitur.
Manfredus, qui semper de instabilitate ac voto
contrario, varioque affectu illorum de regno merito
dubitabat, accersitis comitibus, et baronibus,
ac aliis nobilibus, qui secum aderant Beneventi,
hos in generali colloquio sermones eructavit:
"Hostes nostros, quos jamdiu famae acclamatio
praenuntiavit contra nos esse venturos,
videtis in oppositum existentes. Sed, per Dei
gratiam, tantos et tales esse visio vestra non
judicat, quantos et quales fore fama referente
credidimus. Malos, inquam, equos, macilentos,
et utplurimum parvos habent; et, si habeant
aliquos magnos equos, extenuati prae
labore nimio parum valent. Igitur, dum sic sunt
laboris fatigatione confecti, priusquam quaesita
requie convalescant, et aliquo fortificati otio
invalescant, properemus conflictum, et cum eis

Torna all'inizio