Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 422


sibi suos socios mostraret. Dixit Rabion: quantumcumque
iubeas me penis affligi, non faciam aliquid turpe. Et cum
diutius torqueretur, incidit cum dentibus extremitatem lingue
sue, prohiciens eam coram rege ut desperaret eum dicere posse
rem nocivam suis sociis. Fuit Rabion fusci coloris, competentis
magnitudinis, pulcre forme, habens in sua maxilla signum
unum, oculorum nigrorum, et fuit magni capitis et difficilis
aspectus, elevans semper caput in altum; fuit etiam multorum
verborum et delectabilium, bene sensatus, bone discrecionis et
bone continencie. Semper tenebat in manu sua virgam unam
elaboratam cum smeragdis, et habebat XLVIII annos cum
vita finivit. Et ista sunt dicta sua. Et dixit discipulis suis:
si perdideritis aliquid, non dicatis: perdidimus illud; sed dicite:
restituimus quod nostrum non erat. Et dixit uni discipulo: multiplica
amicos qui sunt medicamenta animarum. Et dixit: non
convenit sapienti contrahere cum pulchra, quia languebunt multi
amore ipsius et propter hoc despiciet ipsa maritum. Et dixit:
omne malum stat in delectatione pecunie. Et occurrit ei quidam
diciens quod filius eius obierat, nec habebat alium; cui respondit:
bene sciebam me filium mortalem habere et non immortalem.
Et dixit: non timeas mortem corporis, sed anime
mors timenda est. Et dixerunt ei: quomodo dicis hoc cum teneas
animam rationalem non mori? Respondit: cum anima rationalis
se convertit a natura rationali ad naturam bestialem, licet sit
substancia incorruptibilis, mortua reputatur quia perdit vitam
intellectivam. Et dixit: vita anime est sublimis et elongata

Torna all'inizio