Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 261


plus nutibus, quam verbis, alter alteri tactus dolore
cordis intrinsecus, conceptionis suae pandit
arcana, et lamentabilibus saltem conquestibus
suae mentis reserat voluntatem, atque, mutos volvens
in pectore questus, semisonora ejulatione,
quasi nesciens loqui, clamat: "O rex Manfrede,
te vivum non cognovimus, quem nunc mortuum
deploramus: te lupum credebamus rapacem inter
oves pascuae hujus regni; sed, praesentis
respectu dominii, quod de nostrae volubilitatis
et incostantiae more sub magnorum professione
gaudiorum anxie morabamur, agnum mansuetum
te fuisse cognoscimus. Jam fuisse dulcia
tuae potetastis mandata sentimus, dum alterius
amariora gustamus. Conquerebamur frequentius
nostrae substantiae partem in dominium tuae
majestatis adduci; nunc autem omnia bona nostra,
quod pejus est, et personas, alienigenarum
converti videmus in praedam". Regnicolis igitur
ubique per regnum murmurationes emittentibus
et lamenta, nonnulli da regno ipso, haec et deteriora
perpessi, comitibus exiticiis et baronibus
exteris et ejectis ac profugis, necnon et universis
in Lombardia et Thuscia gebellinorum capitibus,
intimare procurant, de aspero et agresti
ac importabili dominio Gallicorum.
Cap. XVII
Galvanus ac Fredericus Lanceae, Corradus Marinusque
Capicii, Alamanniam petunt excitaturi ad proficiscendum
in Italiam Corradinum; qui, ab illorum
ac gebellinorum omnium promissis impulsus,
litteras nuntiosque praemittit, ut proximum
sui adventum nuntient. Corradus interim, Siciliae
vicarius delectus, Pisas pervenit, ac, ut in
Tunetum transfretaret, auxilium petit atque obtinet.
Quamplures
igitur viri magnifici, videlicet
Galvanus et Fredericus, fratres comitis praelibati,
Corradus Capicius et Marinus ejus frater de
Neapoli, quibus rex praedictus, ad preces B. de
Pignatellis archiepiscopi messanensis vitae veniam
post eventum praeteritae debellationis indulserat,
in Alamanniam ad suscitandum catulum
dormientem, et pullum aquilae, qui nondum aetate
coeperat adulta pennescere, propere se convertunt.
Ibi enim de tota Frederici posteritate solus
Corradinus natus quondam regis Corradi ejusdem
Frederici filii, qui tam Frederico de Stuffa,
quam duci Austriae, ac multis de Theutonia magnis
viris, linea consanguinitatis attinuit, tanquam
quoddam memoriale supererat. Ad hunc
ne vanis, licet allectivis, suasionibus excitandum
non solum praedicti exules, et alii quamplures e
regno perveniunt, sed ob omnibus gebellinis praedictis
et a civitatibus etiam imperialibus de provinciis
supradictis, quae quondam sub devotione
Frederici et filiorum suorum fuerant, solemnes
nuntii destinatur, qui sibi, tanquam regi venturo,
aurum, thus offerebant et myrram, ac ei de
propriis peculiis, etiam civitatum ipsarum thesauris,

Torna all'inizio