Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 278

libro VIII


(48) De malitia lucrum consequi est in dignum.
(49) Dedecet occupari singulariter quod omnium est commune.
(50) Dampnari aliquem sine iuris ordine iustitia non commendat.
(51) Decus clericorum precipuum est prudentia sufficiens et honestas.
(52) Estus avaritie pecuniarum cumulo non tepescit.
(53) Egestatem pariunt omnes divitie temporales.
(54) Exulare convincitur quisquis est bonorum consortio segregatus.
(55) Erroris doctor eflicitur qui non vult esse discipulus veritatis.
(56) Epulantium loquacitas multe vanitatis vitium manifestat.
(57) Escarum superfluitas operatur incommodum non salutem.
(58) Ebet prorsus ingenium exercitationis materia destitutum.
(59) Egrotat animus quem corrumpit discrasia vitiorum.
(60) Ebrietatis vitium causa fuit primarie servitutis.
(61) Egenis benefacere est in celo divitias cumulare.
(62) Esse mortis immemorem est prorsus hominem se nescire.
(63) Extra rationem rapitur qui ab ira ignea superatur.

Torna all'inizio