| de sermone domini in monte sic disputat:  Quomodo mali dant
 bona? Sed malos appellauit dilectores seculi huius et peccatores.
 Bona uero que dant secundum eorum sensum bona dicendi sunt,
 quia hec pro bonis habent . Et dominus Iesus Christus propter
 quasdam similitudines in eisdem litteris uocatur leo, agnus,
 uermis, lignum, petra, lapis angularis, multaque in hunc modum.
 Sic et corpus Christi uocatur panis uel quia ex pane conficitur,
 seu quia conuentium oculis cum caro sit panis uidetur,
 siue quod corporali et uisibili pani similitudine quadam coniungitur.
 Nam sicut iste materialis panis discrete sumptus humanam
 carnem nutrit et sustentat, sic spirituale et inuisibile corpus
 Christi animam digne sumentis alit et uegetat. Adhuc obicis,
 et auctoritate Ambrosii ipsum Ambrosium infirmare moliris
 [439] dicens:  Ambrosius in libro de sacramentis ait: Sicut enim
 mortis similitudinem sumpsisti, ita etiam similitudinem preciosi
 sanguinis bibis . Hec uerba exponens, quid comparatius inquis,
 quid similius? Negari non potest beatum Ambrosium sacramento
 baptismi, sacramenta comparauisse altaris. Non est
 autem uera Christi mors in baptismo; igitur nec uerus eius sanguis
 in hoc sacramento. Pace tua dictum sit: multum falleris in
 hac uerborum intelligentia. Neque enim similitudinis aduerbia
 identitatem seu equalitatem ubique posita significant. In euangelio
 namque saluator dicit:  Estote misericordes, sicut et pater
 uester misericors est . Non tamen eadem seu equalis misericordia
 potest inesse deo et hominibus. Et in euangelio secundum
 Ioannem:  Et ego  inquit  claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut
 sint unum sicut et nos unum sumus . Et alibi:  Dilexisti eos sicut
 et me dilexisti . Vnde et beatus Augustinus in expositione
 | 
 |