Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 401


peccatorum. Et dixit: non recte agit qui querit sapienciam non
legendo et non laborat studens in eadem acquirenda; et ille qui
cogitat eam habere cum quadam habilitate est ignorans. Et
dixit: qui deficit in eo quod tenetur creatori suo, multo
magis deficit in omnibus aliis bonis operibus. Et dixit: non credas
illi qui digit se scire veritatem et facit contrarium illius. Et
dixit: sicut pueri utentes comedere dulcia, si prohibeantur, non
omittunt illa comedere ita ignorantes se appetitu corporali non
esuriunt, nec vitam diligunt nisi propter se; et sapientes non
diligunt vitam nisi bona operentur, et dimittunt delectationes
mundi quia nocent; tamen sunt diversarum operationum et
voluntatum, et similium formarum. Et dixit: qualiter coequari
possunt hominum opera qui conantur ad opera perfectiva et
perpetua prosequenda, cum operibus illorum qui non nisi in
obtinendis suis voluptuosis exercitiis innituntur?. Multum interest
inter illum qui nititur inquinare se immundiciis in hoc
mundo nocivis et in alio, et inter illum qui nititur in deposito
firmato in celis. Et dixit: non reputatur studiosus qui omittit
iuvativa et laborat in nocivis. Et dixit: amara et aspera sapientes
tolerant, quasi sint dulcia ut mel, eo quod sciunt finem illorum
esse iuvativum. Et dixit: quam bonum est hiis benefacere qui
merentur, et quam utile; et quam malum est non merentibus,
et inutile! Quia qui hoc facit perdit laborem suum; nam qui
bene facit non merentibus est ut pluvia in arena que ibi perditur.
Et dixit: felix est qui noctescit faciendo quod convenit, et
qui non accipit ex mundo nisi id quod excusari non potest,
et qui operatur bona et prohibet male dum vivit in mundo. Et
dixit: non decet iudicare hominem ex dictis, immo ex operibus,

Torna all'inizio