Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 185


subitum labitur in squalorem. Quid ultra? Amore Polixene nimium
illaqueatus Achilles nescit ipse quid faciat. Omnibus aliis
curis exuitur et sola illa superest sibi cura, Polixenam tantum
intueri dum potest. Propter quod dilatat amplius plagas suas
et sui amoris uulnera magis sui cordis attrahit in profundum.
Verum cum iam dies declinaret ad uesperas et regina Heccuba
cum eius filia Polixena a templo discederent, lacrimis fine facto,
Achilles dum potuit ipsam est dulcibus aspectibus insequtus qui
fuerunt causa et principium sui morbi. Stupefactus igitur et multi
desiderii languoris factus impaciens ad hospicium suum declinat,
stratum petit, et in ipso se prostrat. Et eo in multarum curarum
aggregacionibus inuoluto, eius animus exacerbatur intrinsecus,
sentit et percipit quod Polixene amor immensus est causa efficiens
sui languoris. Tunc tacito murmure intra se hec uerba collidit:
"Ve michi, quia me, quem uiri fortissimi et robusti uincere minime
potuerunt, quem nec etiam ille fortissimus Hector, qui fortissimos
omnes excessit, vnius fragilis puelle deuicit et prostrauit intuitus!
Et si ea est causa efficiens mali mei, cuius sapientis medici possum
sperare medelam, cum ipsa sit que sola michi potest esse medicus
et medela salutis, quam nec preces mee nec multarum precia facultatum
nec mearum uirium fortitudo nec mea generosa nobilitas mouere
poterunt ad lubricum pietatis? Quis enim furor sic meum animum
occupauit ut illam diligat et affectem que me habet odio capitali,
cum ego in regnum suum aduenerim eam suis orbare parentibus et
iam orbauerim inclito fratre suo? Qua igitur fronte, ut amantes
ceteri, ipsam allicere potero ad motum flexibilis uoluntatis, cum ipsa
in nobilitate et diuiciarum potencia me penitus antecellat et tanto
uigore pulchritudinis uigeat super alias mulieres, que omnia animum
eius in elaccione conseruant? Sane omnis uia michi uidetur
esse preclusa per quam michi prouidere ualeam in salute. " Et
conuersus ad parietem funditur totus furtiuis in lacrimis ne aliquis
percipiat suos dolores. Et demum suas lacrimas astringendo
eas in suspiria crebra commutat. Et sic deliberacione multa correptus,
tacitus in mente sua uias plures exquirit quibus ad sue

Torna all'inizio