Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 116


venditores quamdam ab eo domum enormi pretio conduxisse,
ut ibidem sub eius patrocinio Sarraceni et christianas feminas
licite constuprarent et pueris abuterentur impune ceteraque flagitia
perpetrarent, ex quibus inhonesta lucra cauponibus accedebant
cum ipso domus domino dividenda. Tantorum ille criminum
obiectione pulsatus, cepit primo rem parvipendens negligere,
interminari accusatoribus suis, deterius eis postmodum se facturum
sibique facilem huius accusationis exitum polliceri. Dehinc,
ubi pecuniam oblatam respui datisque vadibus rem districtius agi
videt, ad eunuchorum patrocinia se convertit. At illi regis regineque
pedibus provoluti, cum lacrimis eos exorant ne patiantur
virum regno pernecessarium, qui curie semper fidelissime servire
studuerit, condempnari, nichil mirandum asserentes adversus eum
tumultus eiusmodi suscitari, cum certum sit neminem populo
placiturum qui fideliter curie iussis obtemperare voluerit. Harum
regina precum assiduitate permota, cancellarium primo rogat,
deinde renitenti precipit ut neminis adversus Robertum Calataboianensem
accusationes admictat. Rapinas enim et homicidia
que fecisse dicatur, non ei, sed gayto Petro, cuius ea ius[su fecerit,
imputanda; qui cum preesset curie, manifestum quoniam
idem] Robertus eius non potuerit iussionibus obviare. Inter has
cancellarius angustias deprehensus, ignorabat quorsum animum
inclinaret aut quid sibi potissimum faciendum eligeret. Hinc
enim populus acclamabat non oportere sceleratissimum hominem
impunitum dimicti, negligenter a cancellario tepideque rem geri,
videri muneribus eum aut gratia corruptum a bono proposito
decidisse; verum hac in re certissime cognitum iri utrumne iuris
amorem, cuius hactenus formam pretenderit, perpetuo velud
innatum debeat conservare, an ad tempus ex industria simulatum,
ut nove potestatis auspicium oculis plebis obiecerit. Hinc
illum urgebat regina precipiens ut plebis loquacitate posthabita,

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio