Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 32


ludis, que vocant hastiludia, nemini posthabendus,
militum [sibi grati]am magnumque nomen pepererat. Ceterum
inconstans erat animo, facilis a proposito resilire, quod persuasum
esset, audax promittere, ubi ad rem ventum erat, tepidior. Is
autem cuiusdam filie regis Rogerii spurie, que Hugonis comitis
Mollisinii uxor fuerat, forma captus, desponsate sibi puellule, eo
quod ignobilis esset, ceperat nuptias abhorrere. Sed et hoc molestissime
ferebat, quod admiratus, re cognita, palatium eiusdem
comitisse diligentius custodiri preceperat, utriusque votum impediens.
Cum igitur, legatione suscepta, Farum transisset et quibusdam
potentibus viris Calabrie, qui ad loquendum ei convenerant,
adventus sui causam exponeret, Maionis innocentiam modis
omnibus asseverans, Rogerius de Marturano, qui tunc in Calabria
magni nominis erat, omnium qui aderant vice respondit, satis
superque se mirari quo consilio ad id temeritatis devolvi potuerit,
ut nefandissimi proditoris mandatum exequens, contra omnium
opinionem eum ostendere velit innoxium, adeoque causam admirati
tuendam susceperit, ut eiusdem conspirationis non immerito
particeps estimetur. "Nam alios", inquit, "Maionis deliramenta
sectari eiusque negotiis ac sceleribus immisceri equiore tulerim
animo, nec tanta dignum admiratione crediderim. Quosdam
enim tenue patrimonium et rei familiaris angustia cogit honestatem
negligere, dum suam quolibet pacto tolerabilem faciant
egestatem. Alios obscuritas generis altum aliquid sperare non
sinit, eoque miserie traducit ut potentioribus adulando deserviant,
summam beatitudinem estimantes si possint vel nobilium
pedibus inherere eoque pacto quibuslibet se non vereantur obiectare
periculis, nec ullius reatum sceleris pertimescant. Differunt

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio