Salimbene de Adam: Cronica

Pag 781


egrediebantur mille, relinquentur in ea centum, et de qua egrediebantur
centum, relinquentur in ea decem. Item ibidem. In omnibus
plateis planctus, et in cunctis que foris sunt dicetur: Ve, ve! Et
vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere.
Et in omnibus viis erit planctus. Quare? Audi quare. Ieremias
in Trenis I: Quia foris interficit gladius, et domi mors similis
est. Gladius enim furoris Dominici interfecit Pisanos, quia rebellaverunt
contra Ecclesiam longo tempore et quia in mari ceperunt
prelatos qui ad concilium veniebant, vocati a bone memorie
Gregorio papa nono. Hinc Dominus ait, Levitici XXVI: Percutiam
vos septies propter peccata vestra, inducamque super vos gladium
ultorem federis mei. Item Deutero. XXXII: Foris vastabit
eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem, lactentem
cum homine sene. Item ibidem: Gladius meus devorabit carnes.
De cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis;
laudate gentes populum eius, quia sanguinem servorum suorum
ulciscetur. Et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit
terre populi sui.
Quod Pisani a[n]tiq[uo] t[em]p[o]r[e] iver[un]t cu[m] navibus et galeis et
cum stolio navium imperatoris ad obsidendum Ianuensem urbem.
Quatuor annis habitavi in conventu Pisano in Ordine fratrum
Minorum, bene sunt anni XL completi, et ideo de Pisanis contristor
et Pisis compatior, novit Deus! Et quando habitabam ibi,
dominus Bonacursus de Palude tribus annis continuis de voluntate
imperatoris fuit Pisanorum potestas, quem Pisani suum amiragium
fecerunt et prefecerunt exercitui quem usque ad portum
civitatis Ianue duxerunt cum navibus et galeis. Et Pisani, preter
galeas veteres quas habebant, centum fabricaverunt de novo,
occasione illius exercitus; et imperator quinquaginta galeas optime
preparatas misit in servitium et adiutorium Pisanorum, quas, cum
essem in portu Pisano, vidi venire de regno. Et Pisani, cum essent
iuxta portum Ianuensem cum exercitu suo, multas sagittas, que
pro ferro, loco acute cuspidis, argentum habebant, in civitatem

Torna all'inizio