Salimbene de Adam: Cronica

Pag 286


cum eo ad imperatorem pariter irent. Cumque pervenissent ad
quemdam campum qui est extra civitatem Cremone et appellatur
Mosa, duxit eos ad locum suspendii, et suspensi fuerunt. Et
dicebant carnifices quia «sic mandat imperator ut fiat, pro eo
quod proditores estis». Et tamen venerant in adiutorium eius!
Sequenti die iverunt fratres Minores et deposuerunt et sepelierunt
eos, et vix potuerunt lupos abigere, ne comederent eos dum
adhuc in patibulis dependérent. Hec omnia vidi, quia Cremone
habitabam tunc temporis, similiter et in Parma.
De domino Gerardo de Canali, quem imperator fecit submergi in mare cum
mola asinaria ad collum eius ligata.

Longum esset referre de omnibus quos tempore illo ex parte
Ecclesie interfecit et fecit interfici. Nam dominum Gerardum de
Canale de Parma in Apuliam misit et fecit demergi in profundissimum
mare cum mola asinaria ad collum eius ligata. Et tamen
fuerat prius amicissimus eius et multas potestarias ab eo habuerat,
et semper cum eo in exercitu foris Parmam mansit. Hoc solum
suspitionis signum imperator habuit contra eum, quia turris
eius non destruebatur in Parma. Unde et dicebat ei imperator
quandoque sub falso et simulato ludo ridendo: «Multum diligunt
nos Parmenses, domine Gerarde, quia, cum alia edificia destruant
civitatis illorum qui ex parte imperii extiterunt, nec turrim vestram
destruxerunt adhuc nec palatium meum, quod habeo in
Arena». Hec dicendo yronice loquebatur. Sed dominus Gerardus
non intelligebat. Credebat enim quod omnia tempora equaliter
currerent; sed non est ita, quia
non eodem cursu respondent ultima primis.
Nam, ut dicit Sapiens in Eccle. III, est tempus belli et tempus
pacis
.
Cum autem, tempore illius obsidionis, exivi de Parma ut irem
in Franciam, transivi per Fontanam Latam, que est villa in qua

Torna all'inizio