Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 131


Audierat enim Willelmum de Sancto Severino, consobrinum
suum, qui nuper ab] exilio revocatus fuerat, a regina multis
amicorum precibus impetrasse ut ei terra sua, quam extra regnum
fugiens amiserat, redderetur, eaque de causa cum advocatis
suis ad curiam venerat preparatus ut Montorium et castrum
Sancti Severini ceteraque oppida que predictus Willelmus tenuerat,
sibi de iure pertinere contenderet, ipsiusque Willelmi
patrem iniuste ac violenter eadem possedisse. At cancellarius,
cum neque Willelmum, quem sibi fidelem agnoverat, iacture
vellet quippiam sustinere comitemque timeret offendere, ne suspecte
viro fidei malignandi preberetur occasio, et huic patrimonium
suum integre fecit restitui, et illi terram aliam in Apulie
partibus eo tenore concedi ut, ea quam adversus Willelmum intendebat
actione sopita, nunquam super hoc de cetero controversiam
suscitaret. Paucis autem diebus post adventum regis maiores
civium cum magnis muneribus cancellarium adeuntes,
rogabant eum instantissime ut privilegium eis reddi faceret quod
olim Rogerius rex supra quibusdam civitatis immunitatibus factum,
postea, penitentia ductus, eis abstulerat. At ille, ratus sua plurimum
interesse ut eorum sibi conciliaret animos, noluit oblata
dona suscipere, sed eorum gratis petitionem implevit.
LIII. De accusatione stratigoti.
Videntes interea Messanenses de totius regni partibus [ad curia]m
multam virorum ac mulierum turbam confluere, neque
suo quempiam iure fraudari, sed in omnibus iudiciis districte rigorem
observari iustitie, ad accusandum Richardum Messane stratigotum
audacter prosiliunt; libellos accusationis conscribunt,
eosque cancellario porrigentes, ingenti clamore postulant iudicio

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio