Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 495

Tomus I


Cap. LXVIII.
Reprehendit Justitiarium et acerbe minatur
eidem, quia nimis tepide se gerit in officio sibi
commisso.
Ut justorum et delinquentium merita digni
censura judicii tractarentur, providit ex
alto justitia, reges et praesides orbis terrae
actibus humanis praeficere, ut justis per retributionis
tramitem responderetur ad gloriam:
et delinquentibus, qui juris regulas abdicant,
responderetur ad poenam. Igitur divinae bonitatis
arbitrium dissolutum hactenus, regni regimen
digne comitans, ipsius praefecturae
fastigium in nobis, velut in successore legitimo,
collocavit; ut transgressorum insolentias
potestas nobis tradita flecteret, et puniret, ac
subditorum fidelium, qui a semita mandatorum
nostrorum non deviant, obsequia, dignae retributionis
commercio compensaret. Cumque
ad id exequendum non possumus per universas
mundi partes personaliter interesse; licet
simus potentialiter ubique, nos providimus
tamen de felicioribus regni aliquos,
velut nostri membra regiminis, determinatis
et certis provinciis praesidere, ut quod in
potentia gerimus per eos velut ministros, justitiae
deduceretur ad actum. Nuper enim exclamantium
et conquerentium fidelium nostrorum

Torna all'inizio