Ad secundum dicendum, quod medium accipitur in aliquo dupliciter. Uno modo 
ex comparatione ad extrema eiusdem rei, sicut medium in circulo; et tale medium 
oportet quod aeque distet ab extremis. Alio modo ex comparatione ad aliquam 
regulam extra; et tunc non oportet quod medium aeque distet ab extremis, sed 
quod aequetur regulae: sicut patet quod quando secatur lignum ad aliquam regulam, 
non semper tantum aufertur quantum dimittitur: et tale medium est medium 
virtutis moralis, quae habet rectam rationem pro regula: unde quandoque appropinquat 
plus uni extremo quam alteri, secundum quod competit rationi rectae. 
Ad tertium dicendum, quod virtus est extremum quo ad contrarietatem boni et 
mali: quia bonum hominis in ratione consistit, et ita in extremo aequalitatis ad 
rationem; sed quantum ad contrarietates circa quas est, virtus est in medio, 
sicut dicit Philosophus in 2 Ethic. 
Ad quartum dicendum, quod medium virtutis salvatur secundum adaequationem 
omnium circumstantiarum simul ad rationem. Contingit autem in aliquibus virtutibus, 
quod adaequatis omnibus aliis circumstantiis, non potest accipi extremum 
in altero: quia superfluum non potest accipi in illo nisi ex comparatione 
aliarum circumstantiarum, sicut in veritatis virtute patet: quia non potest homo 
nimis verum dicere, salvato quod dicat verum quod debet, et quando et ubi et cui 
et ceteris. Sed superfluum in hac circumstantia accipitur secundum excessum in 
aliis: qui enim dicit verum quod non oportet, etiam nimis verum dicit. Et similiter 
etiam in magnanimitate est ratione quanti, et similiter etiam in castitate: 
quia non potest homo nimis abstinere, dummodo salventur aliae circumstantiae. 
Ad quintum dicendum, quod virtus dicitur medium dupliciter. Uno modo ratione 
materiae circa quam est, inquantum adaequat eam rationi rectae; et hoc per se 
convenit omni virtuti morali; et sic est medium per participationem extremorum. 
Alio modo dicitur medium ratione habitus, inquantum scilicet habitus virtutis est 
medium inter habitus duarum malitiarum; et hoc est medium per abnegationem 
extremorum; et hoc accidit virtuti, nec oportet quod sit in omnibus virtutibus; et 
propter hoc non oportet quod iustitiae habitus sit medius inter duas malitias, ut 
in 5 Ethic. dicitur, sed quod medium attingat in materia sua. 
Solutio II 
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in iustitia oportet esse non solum 
medium rationis, sed etiam rei: cuius ratio est, quia iustitia est circa operationes, 
et secundum ordinem ad alterum; unde illum ad quem sunt operationes 
iustitiae, accipiunt quasi regulam. Et ideo sicut passiones circa quas sunt aliae 
virtutes oportet quod aequentur rationi; ita oportet quod operationes circa quas 
est iustitia, adaequentur illi ad quem est iustitia; quod non potest esse, nisi 
secundum rem tantum reddatur quantum ei debetur; et ideo ibi est medium rei. 
Sed inter aliquos duos potest constitui aequalitas dupliciter. Uno modo secundum 
quod utrisque aliquid reddendum est; et in hoc constituit ei aequalitatem 
iustitia distributiva, quae non dat aequale utrique secundum quantitatem, sed
  |  
  |