Bardo presbyter: Vita Anselmi episcopi Lucensis

Pag 30


quem illuminavit, mihi lumen auferat. Vix finita prece, ultionem Dei sensit adesse, et continuo
flectens se in latus multum claudicare coepit. Haec autem videns hoc coepit intentius
rogare Deum, ut adhuc augeret supplicium super incredulitatis filium, et confestim dolor
tantum crevit, quod vix ad hospitium perrexit, et quasi mortuus est relictus. Huic ergo
matronae venienti, ut gratias Deo et sancto Anselmo referret, quidam de monticulis Guiberti
bene notus ei obvians, iam ab urbe regrediens, magnum sibi quod contigerat narravit
miraculum. Quadam nocte cum ivisset ad flumen Oleum, ut hauriret aquam, porrecto
uncino, quoniam ripa fuerat alta, decursus aquae sibi situlam abstulit, ablataque face, quoniam
nox obscura erat, cum videret a fluminis vertigine abduci, rogavit sanctum Anselmum,
ut eam sibi redderet. Facta autem prece, cum deposuisset uncinum, et vix duo
brachia appropinquaret aquae, continuo ansa situlae se elevavit, et uncino se applicuit.
62. Per merita eiusdem sanctissimi patris nostri quaedam monacha de ultramontanis
partibus de villa, quae dicitur Gamudium, iuxta castrum Cisne sita, unius oculi lumen recepit,
et de altero, gratia Dei, nunc clarius videt, unde paululum videbat.
Quaedam igitur mulier de episcopatu Cremonensi de castro, nomine Benengo, quod
est situm iuxta Iovis Altam, habebat puerum duodecim annorum, qui nondum a diebus
nativitatis suae, nervis contractis, noverat gressum. Huius ergo salutis mater cupida, devotione
plena, fide perfecta, eum se laturam ad venerandum vovit; deferensque, iam fessa
propter onus, cum accederet ad Marcham Regiam, deposuit, cuius fide et devotione qua
semper caruerat salutem mox invenit.
Praeterea quaedam mulier de Wartalda in somnis praemonita, revelationi credula,
venit ad implorandum sancti patris nostri salutare suffragium; haec adeo hydropico morbo
laborabat, quod se ferre non valebat. Eius namque corpus tantum intumuerat, quod se
quin creparet, vix continere poterat; nec iam dicendum corpus, sed potius truncus; nec
ulla hominis in ea videbatur species, sed tota deformis, et quaedam mortis facies; articuli
enim manuum et pedum in solidum abierant. Nam si forma et oculorum orbitas perierant,
mors potius quam vita instabat, et de salute non desperabat. Dignum ergo fuit, ut sanctissimus
Anselmus huic salutis tribueret gratiam, a quo tantam exspectabat medelam, quam
sequente nocte laetatur se esse adeptam.
63. Sicut a comite Guifredo et a Sigefredo de Beredo eius milite modo didici, vobis
scribo. Vobis et abbatissa Sancti Pauli de Parma Mantuae manentibus, eius milites, auditis
multis signis de sancto viro, ad cuius venerandum tumulum ire volentes orationis causa,
rogaverunt quendam nomine Albericum, filium Alberici de Palmia, ut secum iret pro delictorum
suorum petenda venia. Sicut , inquit ore stulto et livore pleno, irem ad asinum; ita
vadam ad eum, nisi fortasse derisionis causa, ad eius impetrandum auxilium.
At illi redarguentes
et contumeliam inferentes, tandem, ut secum veniret, eum compulerunt. Extremo
autem die quidam contractus fuerat sanatus, quem ad tumbam prostratum videre cupientes,
accesserunt et reverenter orantes tumulique lapidem osculati, laetantes redierunt.
Ille autem, ut videret eum qui liberatus fuerat, pariter volens accedere, a sepulcro tanquam
indignus et blasphemus duobus fere passibus prohibetur, pedibus graviter et pigriter
haerentibus. Hic vero credens crura sua fasciolis stricta exuit; et comperiens id sibi non
obfuisse, iterum intravit, ultra eundem terminum non valens pergere. Ipse autem dolens,
sese toties esse repulsum, egressus est cum pudore, admirans et stupens, quamobrem id
sibi contigerit. Interea caecus quidam illuminatus est. Cognovit ergo suam stultitiam, et
maledicti poenitens flevit amare. Denique cum canonicis pro ferendis laudibus a Sancto
Andrea rediens, multis ante ianuam Sancti Petri profusis lacrymis, ad tumulum patris nostri
sicut caeteri meruit accedere, quod, ne socii ad contumeliam sibi obicerent, tacuit;
sed nunc ad gloriam Dei et ad sanctissimi Anselmi ubique praedicat, quod sibi contigit.
64. Cum venissent aliquot Brixienses ad venerandum tumulum patri nostri, obviaverunt
cuidam pauperi similiter venienti pro salute petenda de episcopatu Cumano, de Valtelina;
qui cernuus nisi fustibus sustentatus incedere non valebat; quem secum duxerunt
et pro charitate sanctissimi Anselmi commeatum ei dederunt. Ad quorum fidem confirmandam

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50

Torna all'inizio