| perterreat, de uestra sollicitudine curiosa, non ut de uestra morosa
 desidia gaudeant, per quam in tantum uestra desideria procelantur?
 Nunquid in vobis frustratoria creditis promissa deorum, qui forte
 propter uicium ingratitudinis possunt in contrarium commutari?
 Rumpite igitur moras vestras, soluite naues, ei uela earum eleuatis
 in altum, vt festinanter contra hostes uestros iter vestrum diis
 fauentibus maturetis, vt ad promissa deorum velociter et feliciter
 pertingatis. " Et sic uerbis suis idem Calcas tacitus finem fecit.
 Verbis igitur Calcas ab omnibus intellectis,  dum omnes communiter
 probant illa,  Agamenon statim mandauit vt vniuersi de exercitu
 per tubete sonitum moueantur quod illico naues ascendant,
 ab Athenarum portu feliciter discessuri. Nec mora, ad
 tubete sonitum vniversi naues ascendunt,  nodatos funes exsoluunt
 quibus erant naues ipse firmiter colligate,  et a mari subductis
 anchoris et receptis in naues,  uela erigunt,  que dum uentorum spiramina
 imbuunt et extendunt,  alto pelago se committunt. Nondum
 enim se per maris spacia nauigando per xv stadia elongauerant a
 partibus Athenarum,  cum subito serenus aer qui nauigantibus arridebat
 cecis obducitur nubibus,  noctem ficticiam inducendo. Quare
 mugit aer tonitruorum crebrorum in querelis,  et crebre coruscaciones
 noctem ficticiam repentinis suis fulgoribus conuertunt in diem,
 et excolatis nubibus, immense pluuie diffunduntur. Cuius rei causa
 exasperati uenti tumefacta maria montuosas erigunt in procellas.
 Quare nauigantes ipsos maximus timor et tremor inuadit, dum se
 videant in mortis discrimine constitutos. Sed ille Calcas Troyanus
 antistes, factis suis exorcizationibus vt erat peritus in eis,
 dixit se causam percipere  tante cladis. Dixit enim Dyanam deam
 iracundia multa commotam "pro eo quod de recessu uestro ab
 Athenarum portu sibi sacrificium oblatum non extiterat a uolentibus
 proficisci. " Suasit ergo Agamenoni regi ut omnes naues in
 Aulidem siluam flexis uelis incontinenti diuertant, vbi in templo
 quo colitur predicta Dyana ipse Agamenon sacrificium ipsi dee
 | 
 |