Salimbene de Adam: Cronica

Pag 169


Quod est dicere: «Ad equum macillentum vadunt musce». Intellectus
autem supradictorum verborum talis describitur in Prover.
XIX: Divitie addunt amicos plurimos; a paupere autem et
hi quos habuerat separantur. Multi colunt personam potentis et
amici sunt dona tribuentis. Fratres hominis pauperis oderunt eum,
insuper et amici procul recesserunt ab eo
. Et nota quod de verbis
Domini parum curat prelatus qui singulari et privato amore aliquos
subditos diligit. Dicit enim ei Dominus, Luc. XIIII: Cum
facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque cognatos
neque fratres neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et
fiat tibi retributio. Sed, cum facis convivium, voca pauperes, debiles,
claudos et cecos, et beatus eris, quia non habent unde retribuere
tibi. Retribuetur enim tibi in retributione iustorum
. Hoc fecit
beatus Laurentius, qui pauperes, claudos et cecos collegit, quibus
bene fecerat, et eos in palatio Salustiano coram Decio presentavit
dicens: «Ecce isti sunt thesauri eterni, qui nunquam
minuuntur, sed crescunt, qui in singulis disperguntur et in omnibus
inveniuntur. Horum enim manus thesauros in celum deportaverunt».
Prelati vero nostri temporis nec verbis Domini instruuntur
nec exemplo beati Laurentii provocantur, ut pauperibus bene
facere velint. Dilexerunt enim magis gloriam hominum quam
gloriam Dei, et ideo confundentur. Quoniam Deus dissipabit ossa
eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit
eos
. Dicunt enim: «Hodie dabo vobis bonum prandium, quia spero
quod cras dabitis michi bonam cenam». De talibus Dominus dicit,
Mat. VI: Amen, dico vobis, receperunt mercedem suam.
Vidimus qualiter, exemplo filii Dei, prelati subditos diligere
debent. Videamus etiam qualiter exemplo Spiritus Sancti. Ipse
enim Spiritus Sanctus amor est et, ut dicit Apostolus, ad Ro.
VIII, testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. Si
autem filii, et heredes. Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi,
si tamen compatimur, ut et conglorificemur
. Filii autem Dei cum
magna reverentia sunt tractandi a prelatis et ab omnibus qui
diligunt Deum, quia et hoc Deus facit, ut dicitur Sap. XII:
Tu autem, dominator virtutis, cum tranquilitate iudicas et cum
magna reverentia disponis nos. Subest enim tibi, cum volueris,

Torna all'inizio