| pręvalebunt adversus eam », credimus et omnimodis asserimus,
 quoniam etiam vicariorum beati Petri apostoli institutiones
 perpetuo inconvulsę debent esse et permanere, quemadmodum
 beati Petri in sancta permanet Ecclesia fides. non solum autem
 pontifices sed etiam omnes sanctę Ecclesię constructores, qui fidem
 de domino nostro Ihesu Christo retinent pure quam idem Petrus
 confessus est, sicut ipse Petrus quod ei Dominus concessit perenniter
 suscepit, sic et ipsi donum perpetuę capiunt remunerationis.
 Petrus enim pro omnibus respondit, et in Petro dominus Christus
 omnibus fidelibus quibus sancta constat Ecclesia ęternaliter concessit.
 et quicumque in Petri confessione solidatur firmissime,
 in Petri quoque dono remunerabitur ęternaliter. Fundamentum
 namque Ecclesię super Petri petram construitur, a cuius doctrina
 nullus deviare debet, quoniam quicumque ab ea deviat, non super
 ipsam petram sed super arenam ędificat. scriptum est enim:
 Fundamentum aliud nemo potest ponere, pręter id quod positum
 est, quod est Christus Ihesus ». quicumque vero sanctorum
 catholicorum in hoc fundamentum lapidem construxerit,
 idest sententiam ecclesiasticam statuerit, non potest a quoquam
 subverti, quoniam supra firmissimam petram iecit. in quo fundamento
 alieni petra ędificii non potest inici, quia domui Dei,
 idest sanctę Ecclesię, perfidię vel pravitatis et dissensionis doctrina
 non convenit. qui enim patrum autenticorum et maxime apostolicorum
 bene ordinata et pro quiete concessa destruit, a patrum
 dignitate excidit et non est eius audienda sententia, quia extra
 Christi fundamentum et contra eius Ecclesiam iacere illum patrum
 priscorum demonstrat doctrina autentica. etenim, quemadmodum
 decrevit beatus papa Gregorius, sicut hoc quod ratio exigebat
 utiliter optinuit definiri, ita quol definitum est non debet violari.
 Interea pars Oddonis legit quoddam pręceptum domni Hludovici
 imperatoris Stephano papę IIII concessum de quibusdam plurimis
 locis per Italiam diverse sitis Beati Petri apostoli ecclesię
 donatis. pars quoque Beatę Marię e contra eiusdem Hludovici
 imperatoris huic monasterio pręceptum emissum antiquius ostendit,
 | 
 |