| et dilectissimi pueri pauperculis panniculis involuti, in praesaepio
 reclinati, et sanctissimae matris eius moneo, deprecor et
 exhortor sorores meas, ut vestimentis semper vilibus induantur.
 [Caput III - De divino officio et ieiunio, de confessione et com-
 munione].
 Sorores litteratae faciant divinum officium secundum consuetudinem
 fratrum minorum, ex quo habere poterunt breviaria, legendo
 sine cantu. Et quae occasione rationabili non possent aliquando
 legendo dicere horas suas, liceat eis sicut aliae sorores dicere Pater
 noster. Quae vero litteras nesciunt dicant viginti quatuor Pater
 noster pro matutino, pro laude quinque, pro prima vero, tertia,
 sexta, nona, pro qualibet istarum horarum septem; pro vesperis autem
 duodecim, pro completorio septem. Pro defunctis etiam dicant
 in vesperis septem Pater noster cum Requiem aeternam, pro matutino
 duodecim, cum sorores litteratae teneantur facere officium
 mortuorum. Quando vero soror monasterii nostri migraverit, dicant
 quinquaginta Pater noster.
 Omni tempore sorores ieiunent. In Nativitate vero Domini
 quocumque die venerit, bis refici possint. Cum adolescentulis debilibus
 et servientibus extra monasterium, sicut videbitur abbatissae
 misericorditer dispensetur. Tempore vero manifestae necessitatis
 non teneantur sorores ieiunio corporali.
 Duodecim vicibus ad minus de abbatissae licentia confiteantur
 in anno. Et cavere debent ne alia verba tunc inserant, nisi quae
 | 
 |