Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 38


regulare secundum Prudentiam, est felix politice: qui vero
scit bene speculari secundum Metaphysicam, est felix
contemplative. De his ergo duabus felicitatibus mentionem
fecit: de quarum una determinatur I. Ethicorum, ut
de felicitate politica: de alia vero, scilicet contemplativa
determinat in 10. Utrum autem sit vera illa positio Philosophi,
vel non, non est praesentis speculationis. Tamen,
ut appareat, quomodo deceat regiam maiestatem ponere
suam felicitatem in actu prudentiae, sciendum quod
decet regem maxime suam felicitatem ponere in ipso
Deo, quod triplici via venari possumus. rex enim est
homo, est Dei minister, et est rector multitudinis. Inquantum
autem est homo, participat intellectum, et rationem.
cum ergo bonum rationis non sit bonum aliquod particulare,
quod est bonum secundum sensum, sed bonum rationis
sit bonum universale, et intellegibile, decet regiam
maiestatem eo ipso quod homo est, et rationem participat,
ponere suam felicitatem in bono maxime universali,
et maxime intelligibili: hoc autem est ipse Deus, qui
est maxime bonum universale, quia est bonum omnis boni,
in eo enim omnis bonitas reperitur: est etiam bonum
maxime intellegibile, quia est maxime simplex, et maxime
a materia separatus. Secundo decet principem suam
felicitatem ponere in ipso Deo, non solum quia homo
est, sed etiam quia speciali modo est Dei minister. Nam
illud quod habet aliquid per participationem, et imperfecte,
est instrumentum et organum eius, quod habet illud
essentialiter et perfecte, quia ergo vim regitivam, et
potentiam regendi habet principaliter, et perfecte solus
Deus, oportet quod quicunque principatur, sive regnat, sit
divinum organum, sive sit minister Dei. Quare si minister,
suam mercedem, et suum praemium debet ponere
in suo Domino, et debet eam expectare ab ipso, decet regem,
qui est Dei minister, suam felicitatem ponere in ipso
Deo, et suum praemium expectare ab ipso. Tertio hoc

Torna all'inizio