Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 451


Secunda pars tertii
Libri de regimine principum,
in qua tractatur quomodo regenda
est civitas aut regnum
tempore pacis.
Quomodo regenda sit civitas tempore pacis, et
quae, et quot consideranda sunt
in tlai regimine.
Cap. I.

Postquam (auxiliante Deo) complevimus
primam partem huius tertii
libri, praemittendo quaedam praeambula
ad propositura, et recitando opinionem
diversorum Philosophorum instituentium
politiam, et tradentium artem de
regimine civitatis et regni: restat nunc
exequi de aliis duabus partibus. videlicet de regimine regni
et civitatis tempore pacis, et de huiusmodi regimine
tempore belli. Sciendum igitur, quod tempore belli
defendenda est civitas per arma; sicut tempore pacis gubernanda
est per leges iustas, et per consuetudines approbatas,
quae vim legum obtinent. Videntur ergo sic se habere
arma ad tempus belli, sicut leges ad tempus pacis.
Viso igitur, tempore pacis gubernandam esse civitatem
et regnum per leges iustas, et consetudines approbatas:
de levi patere potest, quae et quot consideranda sunt in tali
regimine. Videtur autem Philos. 3. Polit. tangere, quatuor

Torna all'inizio