Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 71


clericali habitu longa saeculi vetustate ac usitatione, multis transactis temporibus, vultu,
habitu, incessu erant nutriti, ut si aliquem chori Ambrosiani totius in Burgundia aut in
Teutonica aut in Francia literarum studiis deditum invenires, etiamsi non ultra vidisses,
de huius ecclesiae usibus aliquantulum notus sine mora huius esse ecclesiae affirmares.
In eadem denique ecclesia ferulae decem, unaquaeque suum et proprium ordinem erga
subditos die ac nocte custodientes, a magistris studiose regebantur; quarum duae extra
chorum manentes, a magistro beati Ambrosii scolae et a vicecomite, laicus laicos et ipse
regens, tenebantur. Sacerdotes 24 ordinis maioris, diacones 7, subdiacones totidem,
notarii multi, lectores ecclesiae pondus portantes docti cantu lectione psalterio 18.
Praeter horum ordines 12 sacerdotes decumani, videlicet ordinibus de decumanis viri boni
testimonii bonaeque famae. Hii officium praestabant in yemali ecclesia, et haec in aestate
agentes, quae necessaria erant populo manicanti. Custodes 16 boni viri ac in omnibus
ecclesiasticis officiis curialiter eruditi. In scola sancti Ambrosii decem viri clerici, tamen
cum ipsis mulieres iam senescentes, vestibus corporis et capitis ornamento mutatae totidem,
panem et vinum pro populo universo cottidie offerentes. Hii omnes cottidie Dei
servitio et beatae Mariae ac urbis universae persistentes, suum officium per singulos dies
Deo et populo desideranti persolvebant. Scolae vero, ubi cantus magistri ad docendos
pueros cottidie conveniebant, in atrio ante ipsius ecclesiae regias duae erant, quae ab
archiepiscopo, cum opus erat, mercede data nummorum, scolares a magistris emendabantur
secundum quod Ezechiel propheta dicens affirmat: Extra portam interiorem gazophilacia
cantorum.
In atrio interiori, quod erat a latere portae respicientis ad aquilonem,
philosophorum vero scolae diversarum artium peritiam habentium, ubi urbani et extranei
clerici philosophiae doctrinis studiose imbuebantur, erant duae, in quibus ut clerici qui
exercitiis tradebantur curiose docerentur, longa temporum ordinatione archiepiscoporum
antecedentium, stipendiis a camerariis illius archiepiscopi, qui tunc in tempore erat, annuatim
earum magistris honorifice donatis, ipse praesul multoties adveniens, saeculi sollicitudines
a quibus gravabatur, a se depellebat, ac magistros ac scolares in studiis adhortans,
in palatiis sese demum recipiebat Ambrosianicis. Praeterea senodochia, e quibus alia
suscipiebant clericos peregrinos, alia mulieres tantum pauperes et peregrinas, alia infantulos
qui ante ecclesiae ianuas a parentibus qui eos nutrire ac fovere minime valebant
nimia paupertate attenuati, mittebantur, et mercede ac stipendiis obstetricibus ordinatis
pueriliter alebantur. At sacerdotibus universis hanc urbem incolentibus magister praeerat,
qui primicerius et coepiscopus vocatur, cui urbis totius ac plebarum omnium sacerdotes
humiliter ac devote obediebant; quibus ipse, quamvis de populo natus, tamen Deo et hominibus
carus, pro tempore in loco qui presbyterium vocatur congregatis, divinae legis
ac fidei catholicae mandata curiose docendo pandebat. Qui etiam subditorum meritis
exigentibus, saepe prout Deus illi administrabat, Dei dilectionem et proximi caritatem,
sine qua nemo placebit Deo, ceteraque arma iustitiae, quibus armati stare possent ac
adversariis resistere valerent, aperiebant. Praeter enim cetera sacerdotalia officia, quibus
curialiter decem praelati supradicti insistebant, sacerdotes omnes urbani virgam cottidie
praeter quadragesimam devote in manibus deportabant, quae rotunda atque levigata honore
decentissimo rectitudinis et apicem irreprehensibiliter tenebat, et ab omni macula polita,
inferius lamina circumdata, clavum acutum stringens, vim regiminis ipsis sacerdotibus
ostendebat, quatenus virgae illius rotunditas, rotundam et conglutinatam caritatem ac perfectam
mutuo Ambrosiani sacerdotes haberent, administrabat. Quicquid enim sanum est
et rotundum, scissuram non habens, perfectum est, de qua divina scriptura clamat: Deus
non habitat in scissuris montium;
et caritas quae multitudinem peccatorum cooperit, una
et perfecta est, de qua dicit apostolus: Caritas patiens est, benigna est, non quaerit quae
sua sunt, non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non ambitiosa, non cogitat malum,
non irritatur, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, omnia suffert,
omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, caritas nunquam excidet;
de qua dicit Gregorius:
Qui sine caritate virtutes congregat, quasi ventum in pulverem portat. Caritas quam
Deus erga humanum genus habuit antiqui parentis peccato emersum, ipsum hominem

Torna all'inizio