Salimbene de Adam: Cronica

Pag 799


facte sunt corruscationes et audita sunt tonitrua magna;
quod erat insolitum, ut tali tempore tonitrua audirentur. Et
tunc in Venetiis facte sunt inundationes magne maris et fluctuum,
quales non fuerunt, ut dicunt antiqui, ex quo civitas illa fundata
fuit, que fundata est super aquas, usque ad dies nostros. Et
submerse sunt naves, et necati sunt homines, et mercationes que
in solariis domorum non er[ant] penitus sunt destructe. Simile
infortunium fuit in civita[te] Clugina, que est in lacunis maris, ubi
fit sal. Et dicebat [car]dinalis Romane curie dominus Bernardus
legatus, qui in Bononia habit[a]bat, quod ideo accidit hoc infortunium
Venetis, quia excommunica[ti] erant ab eo, pro eo quod
contra Petrum Arágonum regi Karu[lo] succursum dare nolebant,
cum de voluntate Martini pape proc[ederet].
Item illis duobus diebus, scilicet VI feria et Sabbato, impletum
est propheticum illud Zacharie XIIII: In die illa non erit lux,
sed frigus et gelu. Quod frequenter circa Nativitatem Christi accidere
solet. Item in vigilia Nativitatis Domini, que in Dominica
fuit, quando dicebamus matutinum, luna fuit totaliter obscurata.
Unde Dominus, Mat. XXIIII: Sol obscurabitur, quod fiet
in futuro millesimo, ut asserunt quidam. Et luna non dabit lumen
suum, quod pluribus vicibus vidi, postquam Ordinem fratrum
Minorum intravi. De hac materia habetur, Apoc. VI: Et vidi
cum aperuisset sigillum sextum, et ecce terremotus factus est magnus,
et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta
est sicut sanguis. Item Ys. XIII: Obtenebratus est sol in ortu
suo, et luna non splendebit in lumine suo. Item Ys. L: Induam
celos tenebris et saccum ponam operimentum eorum. Item Amos
VIII: Occidet sol meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis.
Item Eze. XXXII: Solem nube tegam, et luna non dabit
lumen suum. Item Ioelis II: Sol convertetur in tenebras, et luna
in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

Torna all'inizio