| minime propter quod uenerat perficere ualens reuersus est. Iste primus Romanorum pontificum
 a beato Petro ad se usque cum manu armatorum in bellum processit, qui quamuis sanctus
 fuerit et pio hoc animo egerit, tamen quia id eius non erat officii neque hoc illi permissum
 fuerat a Domino qui pati uenerat, suosque ut ab aliis magis paterentur quam ut alios
 persequerentur premonuerat ideo exercitus sui multitudo cesa est, ipso perspiciente.
 Non enim Dominus discipulis suis, neque idem apostoli suis successoribus preceperunt
 ut curis secularibus, ueluti principes, materiali gladio Dei populum tuerentur, sed uerbo
 doctrine monerent et pie conuersationis exemplo instruerent. Eodem anno Constantinus
 Monomachus imperator Constantinopolitanus obiit, post quem Theodora, soror Zoy imperatricis
 uirgo existens, imperium Constantinopolitanum uiriliter biennio tenuit. Qua defuncta Michael
 Nouicius imperii honorem adeptus est, qui eodem anno fuit inuitus monachus factus. Cui
 Isachius Commiano imperator successit, qui post annos quattuor ex quo imperauit imperio
 eiectus ac monachus factus est. Cui Constantinus cognomento Dioclici in imperium successit.
 At uero Leo papa sequenti anno postquam cum Normannis preliatus est diem obiit
 mense Aprilis. Et successit ei Uictor qui Gebeardus uocabatur seditque annis duobus, mensibus
 duobus. Post cuius obitum Stephanus Gondifridi ducis germanus qui dictus est
 Fredericus, sedit mesibus septem. Quo defuncto Benedictus Belliternensis episcopus
 Romanum inuasit pontificatum, qui sedit mensibus nouem. Quibus temporibus Patarea idest
 Patareanorum secta apud Mediolanum exorta est.
 | 
 |