Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 90


carnis, interminabilis pugna doloris et corporis, ubi passio sic nature et
natura sic adversa est passioni, ut nullius eorum victoria talis colluctatio
sopiatur, ubi cum ipsa natura corporis vis doloris sic certat, sic litigat, ut
alterum alteri numquam cedat. Hic enim, quando huiusmodi conflictus est,
aut dolore vincente sensum mors adimit, aut natura superante dolorem
egritudinis restitutio deliminat sanitatis. Ibi autem et dolor permanet, ut
affligat, et natura perdurat, ut sentiat, quia utrumque ideo non
consumitur,
ne pena finiatur, iuxta quod scriptum est, quoniam laborabit in eternum
et vivet in finem
.
Huius tam divise quam invise dissentionis malum dominus forsitan
notare voluit, cum de crudeli servo dixit, quod scilicet veniet
dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua
nescit, et dividet
eum
. Tunc enim nequam servus apud se videlicet dividitur, tunc per
diversa contrariaque discerpitur, cum in inferis et moriendo semper
vivere et vivendo semper mori miserrimus courgetur fitque hoc ei intolerabilius
de morte, quod ipsa mors semper est sine morte.
XV. De pace conscientie, quam hic boni possident.
De pace, quam mali habent apud se, documento proposito iam de
pace bonorum, id est quam quilibet iustus habere intra se nititur,
dissertio subiungatur. Huic paci, sicut premisimus, lete conscientie
securitas titulum laudemque dispensat. Leta autem tunc vere est conscientia,
cum ei, quem defendit a crimine, blanditur etiam de virtute.
Non enim lete conscientie securitas est vituperabilia fugere, nisi et ad
laudabilia studium accendatur. Nam, ut dicitur, abstinere a malo vitat

Torna all'inizio