Salimbene de Adam: Cronica

Pag 41


que etiam in multis locis gramaticam non observant, sed
ordinem ystorie habent congruum. Et ideo oportebit nos amodo
ordinare et meliorare et addere et demere et gramaticam bonam
ponere, cum fuerit oportunum, sicut etiam supra in hac eadem
cronica manifestum est nos fecisse in multis locis, in quibus multas
falsitates et ruditates repperimus, quarum alique a scriptoribus
sunt introducte, qui multa falsificant, alique vero a primis
dictatoribus fuerunt posite. Qui vero post ipsos aliquid addiderunt,
simplici fide secuti sunt ipsos, nec consideraverunt utrum bene
dixerint necne. Et hoc ideo fecerunt, vel propter laborem vitandum,
vel forte quia ystoriarum periciam non habebant. Et [tamen]
melius fuit quod aliquid scriberent, quamvis [simpliciter],
quam quod omnino dimitterent, quia [saltem] millesimum annorum
incarnationis Dominice sub quo hec vel illa facta fuerunt
habemus ab eis, et aliquam veritatem ystorie et rerum gestarum
et negotiorum accidentium, quam forte non haberemus, nisi Deus
revelare vellet, sicut revelavit Moysi et Esdre et Iohanni in Apocalipsi
et Methodio martyri in carcere existenti et multis aliis
quibus revelata fuerunt futura et secreta celestia. Ideo dicit
beatus Ieronimus quod «in tabernaculo Domini offert unusquisque
quod potest. Alii aurum et argentum et lapides pretiosos,
alii byssum et purpuram et coccum offerunt et iacinctum. Nobiscum
bene agitur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos. Et
tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria iudicat.
Unde et tota illa tabernaculi pulcritudo et per singulas species
Ecclesie presentis futureque distinctio pellibus tegitur et
cilitiis, ardoremque solis et iniuriam ymbrium ea que viliora sunt
prohibent». Similia fecimus in multis aliis cronicis que a nobis et
scripte et edite et emendate fuerunt.
Porro, anno et millesimo supraposito, rex Francie cum comite
Montis Fortis crucesignatus fuit et preparatus cum aliis hominibus
crucesignatis pro prelio et exercitu, qui fuit in Yspania, quando
apud Muradal imperator Saracenorum devictus fuit, qui quinquaginta
reges habebat, a tribus regibus Yspanis, scilicet Castelle,
Navarre, Aragonie, cum adiutorio Portugalensium; de quibus XI
milia prima acie mortui fuerunt.

Torna all'inizio