: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 778


CAPITULUM XXIIII
Horum quoque duorum miraculorum, quae subsequor, non unum testem
subinfero, quia in his tot testes denuntio quot eidem rei interfuisse
mihique illud retulisse recolo. Quadam namque die dum fratres eiusdem
monasterii cum viro Dei Symeone post dulcis caelestis vitae colloquia in
cella consisterent, et ligneum vasculum, in quo oleum quo Christi servus
in suis eduliis utebatur, prae nimia vetustate consumptum fractisque
circulis dissolutum cernerent, sic sancto inquiunt: « Cur, pater Symeon,
oleum quo vesceris perditum ire contemnis? Nonne vasculum in quo habetur,
dissolutis compagibus elisum cernis? Et cur oleum extra diffluere
non metuis? Iam, pater, impera ut vasculum istud circulis constringatur
aut oleum quod intus habetur in aliud transfundatur ». Quibus sanctus
taliter respondisse fertur: « Sinite, inquit, fratres, illud sinite: Christus Iesus,
qui omnibus in se credentibus victum tribuit, ipse suo ligamine hoc
vasculum stringit ». Quod ita dimissum tota hieme et futura aestate sola
divina virtute sine circulis mansit et nunquam inde vel una olei gutta ulterius
exiit.
CAPITULUM XXV
Alio quoque tempore dum quidam frater eiusdem monasterii, Andreas
nomine, cum alio quodam fratre nomine Prospero, sicut debilibus mos est,
ad mensam manducans sederet, casu accidente, os piscis in eius gutture ita
versatum est, ut nec illud deglutire nec foras eicere valeret. Qui nimia praefocatus
angustia, totum se videntibus moribundum praebebat, ac velut
moriens revolutis oculis extremum spiritum se exalare credebat. Quid
dicam? Per totum monasterium rumor insonuit, ad morientem monachum
tota fratrum congregatio de Andreae morte mesta cucurrit. Qui videntes
fratrem fere iam mortuum, ad virum Dei, qui in cella degebat, sub celeritate
miserunt. Qui cum veniret et fratrem Andream iam praemortuum
videret, erectis in caelum oculis, Christi misericordiam flebiliter implorans,
elevata manu signum crucis supra laceratum guttur imposuit et confestim
redivivus monachus parciolam, quae faucibus eius inhaeserat, cum sanguine

Torna all'inizio