Salimbene de Adam: Cronica

Pag 787


De versibus Merlini, quos fecit de quibusdam civitatibus Italie, ut sibi cavere
possent.
Facta sunt autem hec, ut scriptura Merlini Anglici vatis impleretur.
Fecit enim Merlinus aliquos versus, in quibus futura
presagia civitatum Lombardie, Tuscie, Romagnole et Marchie
pleniter et veraciter continentur, quos hic ponere dignum duco.
Qui sic inchoant:
Incipiunt versus Merlini.
Venient in mundo et duo erunt sine fine utendo,
gravia cum dura multa sunt inde futura.
In Lombardia tunc errabit phylosophia,
superbia regnabit, cum ventis tota volabit.
Ipsa Toscana dicetur a gentibus vana,
peregrinando ibit, diffusa peccando peribit.
Romandiola sub iugo teneatur a stola,
que in perpensum tallionem reddit immensum.
Marchia Anchontana sub Ecclesia stabit Romana,
que semper lanam evellet sibi cotidianam.
Apulia vero tota erit plena veneno.
Multi morientur, et reges pro auro delentur.
Marchia delusa plorabit in sanguine fusa
et diu plorabit, sub dura potestate durabit.
Francia durabit et pluribus preponderabit,
et cum defecerit, effusio sanguinis erit.
Alamannia imperabit, zizaniam mundi fugabit,
qui retinet gentes imperium non diligentes.

Torna all'inizio