Salimbene de Adam: Cronica

Pag 821


rex Karolus apud Fociam ultimum diem clausit, et portatus
fuit Neapolim et ibi sepultus. Et nota quod tali die obiit, quali
fuerat coronatus revolutis pluribus annis. Hic fuit optimus preliator
et abstulit opprobrium Gallicorum quod sub sancto Lodoico incurrerant
ultra mare. Hic post se dimisit bonos heredes, filios et
nepotes. De cuius morte quedam sancta domina magnas habuit
visiones. Nam millesimo supraposito, scilicet CCLXXXV, quedam
domina de civitate que appellatur Barletta vidit somnium
sibi a Deo ostensum, quod narrans fratribus Minoribus, quorum
devota erat, dixit: «Vidi in visione nocturna quemdam astantem
michi et dicentem: 'Scito prenoscens quod infra unum annum IIII
sollemnes persone morti tradentur a Deo, ubi constituta est domus
omni viventi, Iob XXX; et primus erit rex Karolus, secundus
papa Martinus, tertius Philippus rex Francie, quartus Petrus rex
Aragónie'». Hec omnia rerum probavit eventus, quia accidit
ita ut dictum fuerat sibi. Item hec eadem domina, quando
rex Karolus obiit, aliud vidit somnium, quod narrans fratribus
Minoribus ait: «Videbatur michi quod essem in quodam magno
viridario valde pulcherrimo, in quo vidi draconem ingentem atque
terribilem, ante cuius conspectum fortiter fugiebam, nimio timore
perterrita. Draco vero velocissimo cursu post me veniebat humanis
vocibus inclamando atque rogando ut eum expectarem, quia
michi loqui volebat. Cum autem audissem quod michi voce loquebatur
humana, abire cessavi, volens audire quid diceret. Et conversa
aio ad eum: 'Quinam estis vos, et quid michi dicere vultis?'.
Et respondit et dixit: 'Ego sum rex Karolus, qui habitabam in
isto pulcherrimo viridario, de quo Petrus rex Aragónie cum uno
frusto carnis nunc me expellit'». De uxore Petri Aragonie dicebat,
cuius occasione contra Karolum regnum Sicilie occupavit. Et
quod mulier carnis nomine intelligatur, habetur Io. I, ubi dicitur:
Neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati
sunt. Cum autem fratres Minores regis Karoli obitum audivissent,
cognoverunt quod domina, illa veram viderat visionem.

Torna all'inizio