: Chronicon Novaliciense

Pag 58

II


circumeuntes cellulas singulorum et aures appositas, quid
facerent diligenter explorabant. Quem tardiorem deprehendissent,
non increpabant, sed dissimulato quod nossent, eum sepius
visitabant, et prius incipientes, provocabant magis orare,
quam cogere. Si vero quis egrotare coepisset, transferebatur
ad exędram latiorem et tanto senum ministerio confovebatur,
ut nec delitias urbium, nec matris querere opus ęssęt affectum.
Dominicis diebus orationibus tantum et lectionibus vacabant:
quod quidem omni tempore, conpletis opusculis, faciebant. Cotidie
de Scripturis aliquid discebatur. Nullus siquidem mortaliu<m>
bona, quae in ipso monasterio gerebatur, enarrare prevalet.
In illo enim hospitalitate vigebat, castitas redolebat, caritas
relucebat, elemosinarum largitio, oratio assidua Deo exhibebatur,
tam pro vivis, quam etiam pro defunctis.
Capitulum II. Neque hoc silencio pretereundum puto,
quod sanctissimi ipsius venerabilis coenobii abbates, quondam
suis temporibus, statuentes sancxerunt. Audivi enim, Domino
teste, non mencior, quodam tempore cuidam seni referre, quod
antiquis temporibus ab eiusdem ecclesie abbatibus proibitum sit
ibi accessum feminarum. Ante vero ipsius sacri cenobii tantum,
quantum potest hictus iaci sagitte, erat ecclesia in honore beatissime
hac gloriosissime virginis Marię fabricata, sub qua carpitur
via, qua pervenitur ad predictum cenobium. Iuxta igitur

Torna all'inizio