Stephanardus de Vicomercato: Liber de gestis in civitate Mediolani

Pag 26


Urbi vos igitur vestre conferte fideli
Presidium, superi doni ne sola ait expers.
Gracia precellens ac indelebilis ullo
Tempore mente Patrum vivat quam, Sede iubente,
Prona tulit parens dilecte filia matri.
Nonne vias Regis grata ad iussa paravit
Pontificis, multi discriminis immemor? Unde
Contigit Ecclesie libertas, Apula regna
E manibus direpta Ducis sunt, reddita presse
Ytalie quesita toga est. Hec sola superstes
Subiciet et Ligures Aule, servireque coget.
Non bene Metropolis gladios in viscera mergens
Propria nobilitas egit, cum signa tiranni
Erigere in tanta vult formidabilis urbe;
Ottoque preficitur cur presul, sanguinis alti
Sit licet, invito populo, qui nominis extat
Tanti, pro superis qui semper tanta peregit?
Vota precesque Ducis, sacris iam fundo potentis
Numinibus coram; dive <o> Clementia sedis
Metropolis precibus faveat; qui promptus in omni
Re parere tamen vobis est: hocque placebit
Illi quod semper decreverit alma potestas,
Dum non posse neget sors, cui est velle paratum.
Vestrum iussa dari, Karoli complere quod optat
Sedes, cui numquam deerit fiducia Regis.
Hec ait et, patribus demisso vertice, sedit.

Torna all'inizio