| IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 11
 DIVISIO TEXTUS
 Postquam determinavit Magister, qualiter ea quae sunt dignitatis in humana
 natura, de Christo possunt vel non possunt dici; hic determinat quomodo de
 Deo dici possunt ea quae ad defectum naturae humanae pertinent; et dividitur
 in duas partes: in prima inquirit, utrum nomen creaturae quod de humana
 natura dicitur, de Christo dici possit; in secunda, utrum illi defectus qui consequuntur
 ipsam, inquantum creatura, vel alio modo ipsi convenire possint,
 dist. 12, ibi: «Post praedicta quaeritur, utrum homo ille coeperit esse, vel semper
 fuerit».
 Prima in tres: in prima movet quaestionem; in secunda determinat eam, ibi:
 «Ad quod potest dici»; in tertia excludit obiectiones quae contra solutionem
 fieri possunt, ibi: «Etsi ergo Christus secundum hominem dicitur creatura, non
 tamen simpliciter praedicandus est creatura». Circa primum duo facit: primo
 determinat propositam quaestionem; secundo confirmat determinationem; et
 primo quantum ad hoc quod Christus non possit simpliciter dici creatura, ibi:
 Qui Christum vel Dei Filium, non esse factum vel creatum, in lib. 1 de Trin.
 «ostendit»; secundo quantum ad hoc quod possit dici creatura cum determinatione,
 scilicet inquantum est homo, ibi: «Sed addita determinatione recte dici
 potest».
 | 
 |