| De semper singularibus femininis. Item sunt quaedam semper singularia,
 ut pax et lux, quae sunt feminini generis et numeri semper
 singularis, eo quia si una non fuerit pax, erit discordia. Similiter lux
 quamvis diverso genere rerum conficiatur, non est tamen certa lux nisi
 diei.
 De semper pluralibus. Sunt item semper pluralia feminini generis,
 ut Kalendae nundinae feriae quadrigae nuptiae scopae scalae.
 De semper singularibus neutrorum. Item sunt semper singularia
 neutri generis, ut pus aurum virus argentum oleum vinum plunbum
 ferrum triticum et fere cetera, quae ad mensuram vel pondus pertinent,
 quamquam multa consuetudine usurpatum sit, ut pluraliter vi
 na mella ordea dicamus.
 De semper pluralibus neutrorum. Sunt semper pluralia eiusdem
 generis, ut arma moenia Floralia Saturnalia.
 De singularibus voce, non sensu. Item sunt quaedam voce singularia,
 intellectu pluralia, ut populus plebs contio et vulgus.
 De pluralibus voce, non sensu. Sunt item et alia voce pluralia, intellectu
 singularia, ut  Athenae Cumae.
 1  De figura
 Cuius figurae? Simplicis. Quare? Quia non potest dividi in duas
 intelligibiles partes, quarum sensum habeat, nec derivatur a composito.
 Quaestio. Quid est figura? Discrimen simplicium compositarumve
 dictionum. Figura unde dicitur? A fingendo, id est a componendo:
 fingere namque componere dicimus, unde et compositores luti figulos
 vocamus.
 Figurae nominum quot sunt? Duae: simplex et composita. Simplex
 | 
 |