| XI.
 UBI DE SALUTATIONE HABETUR
 SUFFICIENS DOCTRINA
 Precepta salutationis sufficienter in nostro  Salutatorio
 continentur. Ideoque ad illud recurrant
 fiducialiter dictatores.
 Nunc igitur ad exordium transeamus.
 XII.
 DE EXORDIO
 Exordium est preambulus narrationis affatus
 ad audiendum preparans animum .auditoris. a Per
 hoc enim  docilitatem, benivolentiam, attentionem  ab
 auditoribus comparamus; que tria, licet in exordio
 sint precipue requirenda, in reliquis tamen partibus
 requiruntur, quia semper est necessarium ut auditores
 « dociles, attentos et benivolos » habeamus.
 XIII.
 DE DOCILITATE, BENIVOLENTIA
 ET ATTENTIONE
 Docilis  fit auditor prelibatione materie.  Attentus
 efficitur utilitate, magnitudine vel novitate negotii.
 | 
 |