Salimbene de Adam: Cronica

Pag 368


Porro Saccati subito diffuderunt se per civitates Ytalie, in
quibus capiebant loca ad habitandum, et omnem modum quem
tenebant fratres Minores et Predicatores in predicationibus faciendis
et confessionibus audiendis et in aquisitionibus mendicandi,
ipsi similiter tenebant in omnibus, quia, ut dixi, nos et Predicatores
docuimus omnes homines mendicare. Inde etiam seculares
non modicum gravabantur. Unde, quadam die, in civitate Mutinensi,
domina Iulitta de Adhelárdis, devota fratrum Minorum,
fratribus Minoribus dixit, cum vidisset homines illos pro pane
hostiatim euntes: «In veritate dico vobis, fratres, tot habebamus
sacculos et peras ad horrea evacuanda quia non indigebamus
Ordine Saccatorum».
Sed processu temporis papa Gregorius decimus, qui Placentinus
fuit, in pleno concilio Lugdunensi penitus cassavit hunc
Ordinem, illustratus inspiratione divina, nolens quod tot essent
Ordines mendicantes, ne populus Christianus propter multitudinem
mendicantium tedio gravaretur, et ut hi qui Evangelium
predicant de Evangelio vivere possent, sicut apostolus Paulus dicit
Dominum ordinasse, I ad Cor. IX. Voluit etiam cassare et ad
nichilum redigere Heremitarum Ordinem, sed interventu domini
Ricardi Romane curie cardinalis, qui erat eorum Ordinis gubernator,
abstinuit se ne faceret quod volebat. Verumtamen dixit
quod retinebat penes se ut de eis ordinaret quid de eis sibi melius
facere videretur. Sed, morte preventus, eius cogitatio penitus
est frustrata. Primus Ordinis Saccatorum dictus est Raimundus
Attanulfi, et fuit oriundus de provincia Provincie, de castro Aree,
ubi iuxta mare fit sal; et fuit miles in seculo et fuit in Ordine
fratrum Minorum, sed in novitiatu fuit licentiatus et emissus de
Ordine quia infirmus erat. Filium habuit in Ordine Saccatorum,
qui postea fuit Arelatensis archiepiscopus. Frater Bertrandus de
Manara fuit primus socius supradicti Raimundi. Est autem Manara
quedam contrata iuxta supradictum castrum, in qua erat monasterium
dominarum Albarum, que devote fratrum Minorum erant
et sunt usque in hodiernum diem magis et magis.

Torna all'inizio