Salimbene de Adam: Cronica

Pag 449


sibi et in quodam generali capitulo obtinuit quod quilibet sacerdos
Ordinis post decessum suum diceret pro anima sua unam
missam de mortuis. Obiit autem anno Domini MCCLXXXIIII.
Hic fuit meus specialis amicus. Et generalem ministrum fratrem
Bonaventuram in tantum dilexit, quod post mortem eius, quando
recordabatur magne litterature ipsius et omnium gratiarum quas
habebat, ex quadam dulcedine erumpebat in lacrimas, sicut de
beato Petro legitur et de Christo. Item quando frater Bonaventura,
generalis minister, clero predicare debebat, ibat ad eum
frater Marcus et sibi dicebat: «Tu es quidam mercenarius, et
alia vice, quando predicasti, nescivisti quid diceres. Sic spero
quod facies modo». Hoc autem ideo frater Marcus dicebat, ut
eum ad melius dicendum provocaret, iuxta verbum quod scriptum
est, Eccli. XXII: Pungens oculum deducit lacrimas, et qui
pungit cor profert sensum. Et tamen frater Marcus omnes sermones
fratris Bonaventure scribebat et habere volebat.
Quod frater Bonaventura, generalis minister, gaudebat de illatis sibi convitiis
propter quinque.
Gaudebat autem frater Bonaventura, quando frater Marcus
ei dicebat convitia, propter V. Primo, quia homo erat benignus
et patiens. Secundo, quia in hoc imitabatur beatum patrem
Franciscum. Tertio, quia constabat sibi quod eum intime diligebat.
Quarto, quia habebat occasionem vitandi vanam gloriam.
Quinto, quia habebat occasionem melius previdendi.
De aliis sociis fratris Iohannis alibi dicemus, cum fuerit
oportunum.
Quod frater Iohannes de Parma conformabat se fratribus quantum poterat,
quantum ad ista communia que a fratribus fiunt.
Item frater Iohannes de Parma, generalis minister existens,
quando pulsabatur campanella pro leguminibus vel herbis mundandis,

Torna all'inizio