Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 96

Ep. 39


Domnus ac beatissimus papa Gregorius VII anno pontificatus
sui septimo in basilica Lateranensi quae et Constantiniana
dicitur in honore Saluatoris et beati Iohannis Baptiste consilium
generale celebrans, indicto cunctis silentio, surrexit et dixit:
Noueritis, fratres et consacerdotes nostri, immo tota haec
sancta synodus cognoscat et sciat, quia cum ultra montes multa
sint monasteria ad honorem Dei omnipotentis et beatorum apostolorum
Petri et Pauli nobiliter et religiose fundata, inter omnia
quoddam in illis partibus habetur, quod quasi peculiare et
proprium beato Petro et huic aecclesiae speciali iure adheret,
Cluniaticum uidelicet, ad honorem et tutelam huius sanctae et
apostolicae sedis ab ipsis primordiis principaliter adsignatum,
et faciente diuina clementia sub religiosis et sanctis abbatibus ad
id usque dignitatis et religionis peruenit, ut ceteris monasteriis,
quamuis multis antiquioribus, quantum ipse cognosco, in Dei
seruitio et spiritali feruore praecellat, et nullum in terra illa quod
ego sciam huic omnino ualeat adaequari. Nullus enim abbas

Torna all'inizio