Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 273


oppressa diem clausit extremum. Thelagonus igitur in regem assumitur
et uixit in regno suo annis feliciter lx. Thelamacus uero
regnauit in Achaya annis lxx et multiplicatum est regnum Achaie
sub eius gubernacione ualde nimis. Vlixes autem uixit annis lxxxxiii
et feliciter mortuus est in regno suo.
Et in hoc loco Dares presenti operi finem fecit, sic et Cornelius.
Reliqua ergo sunt de libro Ditis. Licet Dares Troyanus in capcione
Troye suo operi finem fecerit, qui postea in libro suo ulterius
non processit, reliqua uero sunt de libro Ditis ipsius usque ad finem,
qui integre facere uoluit opus suum. Et ideo si quid huic operi
superadditum inueniatur, credendum est non esse de ueritate operis
ipsius sed de operis ficcione.
Verum tamen Dares et Ditis, qui tempore ipsius Troyani belli in
ipso bello fuere presentes, in composicione operum eorum inuenti
sunt pro maiori parte concordes et in paucis inuenti sunt discordantes.
Quod autem Anthenor et Heneas fuerunt actores prodicionis
ipsius bene conueniunt. Dixit tamen Dares quod Pollidamas
Anthenoris filius de nocte accessit ad Grecos, qui de modo
capcionis ciuitatis cum Grecis ea nocte tractauit, ut signo dato per
eum Ylion aggredi procurarent. Dixit eciam quod Greci de nocte
Troyam intrauerunt, nec intrasse per murum ruptum occasione equi
erei facti per Grecos (cum de equo ipso nullam fecerit mencionem),
sed fuisse dixit ingressus per portam Sceam, vnam de portis ciuitatis
Troye. In cuius porte summitate erat fabricatum et infixum
de marmore quoddam magnum caput equi, licet Uirgilius de equo
ereo cum Dite concordet. Et in hanc portam Sceam dixit
Dares Anthenorem et heneam cum Pollidama recepisse Grecos
et eis exinde aditum prestitisse et per eos fuisse ea nocte magnum
Ylion interceptum et in illud primo Neptolomum filium Nestoris
introductum. Dixit eciam idem Dares Heneam non solum Polixenam
occultasse uerum eciam eius matrem Heccubam cum eadem
et hac de causa exilio fuisse dampnatum. De morte uero ipsius
Heccube nichil dixit.
In fine tamen sui operis hoc addidit: pugnatum est annis x,
mensibus vi, et diebus xii; et de Grecis apud Troyam octigenta sex

Torna all'inizio