| venustatis eximiae concinebant cantus suavissimi cantilenam,
 et eam proprio nomine S. Agatham nominabant;
 a qua interrogata, quid quaererem, respondi me
 ad ipsius venisse suffragium, ut ab ipsa mererer diu optatam
 consequi sospitatem. At illa me dextra manu
 Crucis signo benedicens, Vade, ait, in pace, quoniam
 quod fideliter postulaveras, impetrasti; ad domum
 autem meam propera, nam ibi mea tibi promissa complebo.
 Nautae vero his sermonibus animati cursu rapidissimo
 cum muliere Cataniam pervenerunt: quae
 dum coram Virgine clementissima sospitata quiesceret,
 nocturnalis officii personante principio, lumen pariter,
 et auditum eius interventu promeruit, cunctosque,
 qui videbant ista, promovit
 Laudibus immensis attollere facta Tonantis.
 29. Eodem die, quo apud Cataniam haec fuerant
 acta, quidam senex, Ioannes nomine, iam duobus annis
 caecus existens de Messana superius saepissime nominatam
 veniebat ad urbem. Qui dum ad locum, qui
 Trium monasteriorum vocabulo nuncupatur, uno se
 comitante caniculo pervenisset, non casu, sed nutu
 Divino, ut credimus, more insolito canis ille fugiens
 senem dereliquit, ignarum viae, omnique destitutum
 solamine. Senex autem lacrymis faciem ubertim humectans,
 a Deo postulabat auxilium. Cui per orationem
 S. Agathae Virginis unius oculi visum reddidit,
 eumque ipsa de superioribus voce delapsa commonuit,
 ut ad eius Reliquias visitandas coeptum iter carperet.
 Paruit, et, ut ad asylum sanctissimae Virginis venit, oravit,
 atque quod sibi caelitus fuerat repromissum, integerrime
 utriusque luminis claritatem accepit. Deinde
 per nocturnam visionem ab eadem admonitus, suae
 sanationis factus est praedicator, voce simul et ore pariter
 omnibus innotescens, per S. Agatham se fuisse divinam
 misericordiam assecutum.
 30. Haec nos de miraculis sanctissimae Virginis Agathae
 modo dixisse sufficiat. Ceterum legentes hortamur,
 ut si quid indecens atque superfluum in hoc sermone
 repererint, infirmitati nostrae attribuant; si quid
 vero decens et utilitati conveniens, Deo bonorum
 omnium largitori committant. His ergo miraculis evolutis
 finem teneamus, versus recitemus et hos in laudem
 beatissimae Virginis.
 Laetemur, Fratres, et Christum glorificemus,
 Cuius tantarum de munere munus habemus.
 Qui Sanctae nobis Agathae corpus venerandum
 Reddidit, imo dedit, plus mundi rebus amandum.
 Cui nil terrenum merito valet aequiparari,
 Quam Deus in caelo voluit sine fine beari.
 Quo residens solio Regi copulata polorum
 Pulsat et orat eum, lapsus relevando suorum.
 Olim nos linquens Orientis regna petivit,
 Sed miserando suos nunc ad sua tecta redivit.
 Non bene servasti thesaurum Graecia talem,
 Qui viresque thronum cumulaverat imperialem.
 Non fuit ille tui, sed nostri denique iuris,
 Sublatus furto, furtum sine crimine furis.
 Qua sit apud Christum sublimi sede locata
 Quandocumque potens celeberrima Virgo beata,
 Quae per eam fiunt ostendunt undique mira,
 Per quae quamplures Sathanae salvantur ab ira.
 Orbatis visum reddit, mutisque loquelam
 Praestat, et aegrotis repetit quamcumque medelam.
 Credere qui dubitas, si vis, ea signa videbis,
 His etiam visis nec tu reticere valebis.
 Urbs felix gaudens gaudeto Cataniensis,
 Nec te dira fames, nec iam ferus obruet ensis.
 Ordinis ipse tui memor Ordo manastice gaude,
 Tristia depellens, de tanta Virgine plaude.
 Tuque Redemptori dic carmen Clerice laetum,
 Sollicitans omnes ad diva negotia tecum.
 Plebs etiam sacro Baptismi fonte renata,
 Actus linque tuos veteres, et sis renouata.
 | 
 |