Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 106


ita partium dirimit quaestiones, ut neutrum
eorum sua justitia salutem meruisse confirmet,
ambos vero populos et scienter et graviter deliquisse.
Judaeos quidem, quod per praevaricationem
legis Deum inhonoraverint: Gentes vero, quod, cum
cognitum de creatura creatorem ut Deum debuerant
venerari, gloriam ejus in manufacta mutaverint
simulacra. Utrosque etiam similiter veniam
consecutos, aequales esse verissima ratione demonstrat,
et praesertim cum in eadem lege praedictum
sit et Judaeos et gentes ad Christi fidem vocandos
esse ostendat. Quamobrem vicissim eos humilians,
ad pacem et concordiam cohortatur.

Torna all'inizio