Salimbene de Adam: Cronica

Pag 860


qui fuit pulcher homo et barbanus sancte Elisabeth langravie,
dominus Bertholdus, quem vidi et cognovi, misit ei dicendo quod
veniret ad audiendum secum missam. Patriarcha vero, antequam
nuntium imperatoris vidisset, cum cognovisset hec omnia, vocato
barbitonsore fecit sibi minui, et discubuit et cepit prandere;
et misit imperatori dicendo quod ad eum ire non poterat ad
audiendum missam, cum esset minutus et comedendo discumberet.
Qui iterum misit ei dicendo quod, omni occasione postposita,
veniret ad ipsum. Ille vero volens redimere vexationem
suam humiliter acquievit. Et veniens missam audivit cum eo.
Hinc Constantinus imperator legitur dixisse: «Qui conatur perpetrare
quod malum est, captivare utique studet bonitatem».
Hinc Iohannes et Paulus de apostata Iuliano dixerunt: «Ex quo
Iulianus semel a facie Dei proiectus est, conatur et alios secum
ad interitum trahere». Hec in Marchia Trivisina facta sunt in
civitate Vincentie in festo Pentecostes.
Alias pravitates Friderici imperatoris condam superius posui,
similiter et in alia cronica breviori diligenter eas descripsi, sed
non omnes: erant enim multe valde. Verumtamen sciendum quod
non fuit ita crudelis sicut Icilinus de Romano, qui multis temporibus
dominium habuit Marchie Trivisine. Sciendum etiam quod
aliquando fuit multum solatiosus homo, sed multos habuit insidiatores
et mordaces, qui querebant animam eius, volentes eum
occidere, maxime in Apulia et Sicilia atque in toto regno.
Quod Mutinenses obsederunt et ceperunt castrum Magrete, et de miraculo
quod beata Virgo demonstravit ibidem.
De Mutinensibus. Item in hoc MCCLXXXV Mutinenses
exteriores obsederunt castrum de Magreta, quod est in episcopatu
Mutinensium. Et quia debile erat et male munitum, quia pauci
defensores erant in eo, ideo cito ceperunt eum. Tunc Niger de
Leccaterra, de quo superius dixi in cathalogo Mutinensium, ingressus
ecclesiam Beate Virginis, que erat in castro, posuit ibi
ignem, volens eam comburere, et dixit: «Modo defende te, sancta

Torna all'inizio