Guido Faba: Epistole

380


impendere non velitis, nisi primo satisfaciat sicut postulat
ordo iuris.
LXXXVII.
Miles gaudet militi.
Generoso et magnifico viro domino B. de tali loco dignis meritorum
preconiis extollendo talis miles salutem et totius felicitatis
augmentum. In honore vestro nostram reputantes
honorificentiam specialem, et super electione vestra
tanquam nostra ineffabiliter gratulantes, dilectioni vestre personam
et quicquid servitii possumus pollicemur, excellentiam
vestram affectuose rogantes, ut vestre benevolentie placeat
saltem aliqua de rebus nostris recipere ad ornatum.
LXXXVIII.
Amicus amico suo pro uxore quam diligit habenda.
Vobis, qui pater mihi estis et dominus singularis, quia
mea debent in secreto aperiri secrete, presenti discriptione significo,
quod me scio fortiter in amorem talis exardescere domicelle,
quod lingua vel calamus non posses exprimere vel notare.
Unde misericordiam et non iudicium postulando, prudentie
supplico paternali, ut facere dignemini quod uxorem habeam
supradictam, in qua mea vita consistit, et per quam mors sequitur
repentina.

Torna all'inizio